Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 24 Februarii
S. Matthiæ, Apóstoli

Introit: Ps. cxxxviii: 17

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. [Ps. ibid., 1-2.] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Mihi autem...

Oratio:

Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuorum collégio sociásti : tríbue, quǽsumus; ut ejus interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima fit Commeratio Feriæ

Act. i: 15-26

Léctio Actuum Apostolórum.
In diébus illis exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul fere centum vigínti): Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram, quam prædixit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum, qui comprehendérunt Jesum: qui conumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eorum, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis. Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commoratio eórum desérta, et non sit qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. Opórtet ergo ex his viris, qui nobíscum sunt congregáte in omni témpore, quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem, qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. Et statuérunt duos, Joseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. Et orantes dixérunt: «Tu, Dómine, qui cordo nosti ómnium osténde, quem elégeris ex his duóbus unum, accípere locum ministérii hujus, et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas, ut abíret in locum suum. Et déderunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam, et annumerátus est cum úndecim Apóstolis.

Graduale: Ps. cxxxviii: 17-18

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. v. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur.

Tractus: Ps. xx: 3-4

Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. v. Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. v. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Matth. xi: 25-30

+
Sequentia sancti Evangelii secundum Matthǽum.

In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: «Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Fílius et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me quia mitis sum, et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est, et onus meum leve.»

Credo.

Offertory: Ps. xliv

Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.

Secreta:

Hóstias tibi, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, sancti Matthíæ Apóstoli tui prosequátur orátio: per quam nos expiári fácias, et deféndi.. Per Dóminum

Et, in Quadragesima fit Commeratio Feriæ

Præfátio de Apóstolis

Communio: Matt. xix: 28

Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël,, dicit Dóminus.

Postcommunio:

Præsta, quǽsumus omnípotens Deus : ut per hæc sancta, quæ súmpsimus, interveniénte beáto Matthia Apóstolo tuo, véniam consequámur, et pacem.. Per Dóminum.

Et, in Quadragesima fit Commeratio Feriæ

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!