Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 5 Januarii
In Vigilia Epiphaniæ
II Classis

Introitus: Sap. xviii: 14-15

Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nos in suo cursu médium iter habéret, omnípotens sermo tuus, Dómine, de cælis a regálibus sédibus venit. [Ps. xcii, 1] Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se. Glória Patri. Dum médium.

Dicitur Glória in excélsis.

Oratio:

Omnípotens, sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tuo: ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre: Qui tecum.

Et fit Commemoratióne S. Telesphori, Papæ et Martyre

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum Telésphorum, Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Oratio II: de Sancta Maria

Deus, qui salútis ætérnæ, beatæ Maríæ virginitate fecúnda, humano géneri præmia præstitísti: tríbue, quæsumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiamus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Qui tecum.

1 ad Galatas iv: 1-7

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
F
ratres: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: sed sub tutóribus est et actóribus usque ad præfinítum tempus a patre: ita et nos cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra clamántem: «Abba, Pater.» Itaque jam non es servus, sed fílius quod: si fílius, et heres per Deum.

Graduale Ps. xliv: 3 et 2

Speciósus forma præ fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis. v. Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribæ, velóciter scribéntis.
Allelúja, allelúja. [Ps. xcii] Dóminus regnávit, decórem índuit: índuit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte. Allelúja.

Matt. ii: 19-23
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Mattǽum. 

In illo témpore: Defúncto Heróde, ecce Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægypto, dicens: «Surge et áccipe púerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam púeri.» Qui consúrgens, accépit púerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. Audiens autem, quod Archeláus regnáret in Judǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire: et admonitus in somnis, secéssit in partes Galilǽæ. Et véniens habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth: ut adimplerétur quod dictum est per Prophétas: «Quóniam Nazarǽus vocábitur.»

Credo.

Offertorium: Ps. xcii: 1-2.

Deus firmávit orbem terræ, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a sǽculo tu es.

Secreta:

Concede quǽsumus, omnípotens Deus: ut óculis tuæ majestátis munus oblátum, et grátiam nobis piæ devotiónis obtíneat, et efféctum beátæ perennitátis acquírat. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Telesphoro.

Secreta:

Oblátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Secreta III:
de Sancta Maria

Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dómnium.

Præfatio de Nativitate.

Communio: Matth ii: 20

Tolle púerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam púeri.

Postcommunio:

Per hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur. et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.

Pro S. Telesphoro,
Postcommunio:

Refectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Postcommunio III:
de Sancta Maria

Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beata Vírgine Dei Genetríce María, cæléstis remédii faciat esse consórtes. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!