Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 13 Januarii
In Octava Epiphania Dómini

Introitus: Mal. iii: 1; 1 Par. xxiix: 12

Ecce advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu ejus, et potéstas, et impérium. [Ps. lxxi: 1] Deus, judícium tuum Regi da: et justítiam tuam Fílio regis. V. Glória Patri. Ecce advénit.

Oratio:

Deus, cujus Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit: præsta, quǽsumus; ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur: Qui tecum

Isai. llx: 1-6

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Surge, illumináre, Jerúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est. Quia ecce tenébræ opérient terram, et calígo pópulos: super te autem oriétur Dóminius, et glória ejus in te vidébitur. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. Leva in circúitui óculos tuos, et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi: fílii tui de longe vénient, et fíliæ tuæ de látere surgent. Tunc vidébis, et áfflues, mirábitur et dilatábitur cor tuum, quando convérsa fúerit ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium venerit tibi. Inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha: omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes.

Graduale Ibid: 6 et 1

Omnes de Saba vénient, aurum et thus deferéntes, et laudem Dómino annuntiántes. V. Surge, et illumináre, Jerúsalem: quia glória Dómini super te orta est.

Allelúja, allelúja. [Matth. ii: 2] Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminium. Allelúja.

 Joannn. i: 29-34

+  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I
n illo témpore: Vidit Joánnes Jesum veniéntem ad se, et ait: «Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est: quia prior me erat. Et ego nesciébam eum, sed ut manifestétur in Israël, proptérea veni ego in aqua baptízans.» Et testimónium perhíbuit Joánnes, dicens: «Quia vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum. Et ego nesciébam eum; sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: “Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est, qui baptizat in Spíritu Sancto.” Et ego vidi: et testimónium perhíbuit quia hic est Fílius Dei.»

Credo.

Offertorium: Ps. lxxi: 10-11.

Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent: reges Arabum et Saba dona addúcent: et adorábunt eum omnes reges terræ; omnes gentes sérvient ei.

Secreta:

Hóstias tibi, Dómine, pro nati Fílii tui apparitióne deférimus, supplíciter exorántes: ut, sicut ipse nostrórum auctor est múnerum, ita sit ipse miséricors et suscéptor, Jesus Christus Dóminus noster: Qui tecum.

Præfátio et Communicántes propria.

Communio: Matth. 2: 2

Vídimus stellam ejus in Oriénte, et vénimus cum munéribus adoráre Dóminium.

Postcommunio:

Cælésti lúmine, quǽsumus, Dómine, semper et ubíque nos prǽveni: ut mystérium, cujus nos partícipes esse voluísti, et puro cernámus intúitu, et digno percipiámus afféctu. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!