Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 16 Januarii
S.Marcelli I,
Papæ et Martyris

Introitus: Joann. xxi: 15-17

Si díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. (T.P. Allelúja, allelúja.). Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. Glória Patri. Si díligis me.

Oratio:

Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi: ut beáti Marcélli Mártyris tui atque Pontíficis méritis adjuvémur, cujus passióne lætámur.  Per Dóminum nostrum.

1 Petri v: 1-4 et 10-11

Léctio Epístolæ beáti Petri Apóstoli.
C
aríssimi: senióres qui in vobis sunt, óbsecro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quæ in fúturo revelánda est, glóriæ communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et, cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis inmarcescíbilem glóriæ corónam. Deus autem omnis grátiae, qui vocávit nos in ætérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit solidabítque. Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculorum. Amen.

Graduale Ps. cvi: 32, 31

Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. v. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum
A
llelúja, allelúja. [Matth. xvi: 18] Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.

Matth. xvi: 13-19
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: «Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?» At illi dixérunt: «Álii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis.» Dicit illis Jesus: «Vos autem quem me esse dicitis?» Respóndens Simon Petrus, dixit: «Tu es Christus, Fílius Dei vivi.» Respondens autem Jesus, dixit ei: «Beatus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelábit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.»

Offertorium: Jerem: i: 9-10.

Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes.

Secreta:

Oblátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Præfatio Apostolorum.

Communio: Matth. xvi: 18

Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Postcommunio:

Refectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!