Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 19 Januárii
Ss. Márii, Marthæ, Audifácis et Abáchum, MM

Chair of Unity Octave Prayer

Introitus: Ps. lxvii: 4

Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: et delecténtur in lætítia. [Ps. ibid: 2] Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimici ejus: et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus. v. Glória Patri. Justi epuléntur

Oratio:

Exáudi, Dómine, pópulum tuum cum Sanctórum tuórum patrocínio supplicántem: ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére; et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Canuti Regis, Mart:

Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam, beátum Canútum regem martýrii palma et gloriósis miráculis decoráre dignátus es: concéde propítious; ut, sicut ipse Domínicæ passiónis imitátor fuit, ita nos per ejus vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. Per eúmdem Dóminum.

Hebr. x: 32-38

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Fratres: Rememorámini prístinos dies , in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis, et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem, et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Graduale: Sap. iii: 1,2, et 3

Justórum ánimæ in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiæ. v. Visi sunt óculis insipiéntium mori: ill autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja. v. Mirábilis Deus noster in sanctis suis. Allelúja.

Post Septuagesima, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur

Tractus: Ps. cxxv: 5-6

Qui séminannt in lácrimis, in gáudio metent. v. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. v. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.

Matth. xxiv: 3-13
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam:

In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secreto, dicéntes: «Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum advéntus tuii, et consummatiónis sǽculi?» Et respóndens Jesus, dixit eis: «Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: “Ego sum Christus”: et multos sedúcent Auditúri enim estis prǽlia, et opiniónes præliórum. Vidéte ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ, et fames, et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia, inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.»

Offertorium: Ps. cxxiii: 7

Anima noster sicut passer erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.

Secreta:

Preces, Dómine tuórum réspice oblationésque fidélium: ut et tibi grata sint pro tuórum festivitáte Sanctórum, et nobis cónferant tuae propitiatiónis auxílium. Per Dóminum.

Pro Sancte Canuto, Secreta:

Praefatio Communis

Accépta sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: et ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus solemnitáte defértur. Per Dóminum.

Communio Luc. xii: 14:

Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.

Postcommunio:

Sanctórum tuórum, Dómine, intercessióne placátus: præsta, quǽsumus; ut, quae temporáli celebrámus actióne, perpétua salvatióne capiámus. Per Dóminum.

Pro Sancte Canuto, Postcommunio:

Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Canúto Mártyre tuo, sentiámus efféctutum. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!