Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 24 Januarii
Sancti Timóthei, Episcopi et Mártyris

Chair of Unity Octave Prayer

Missa Státuit de Communi unius Martyris 1° loco præter Epistolam sequentem:

1 Tim vi: 11-16

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum: 
Caríssime: sectáre justítiam, pietátem, fidem, caritátem patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen fídei apprehénde vitam ætérnam in qua vocátus es, et conféssus bonam confessiónem coram multis téstibus. Præcípio tibi coram Deo qui vivíficat ómnia et Christo Jesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto, bonam confessiónem: ut serves mandátum sine macula irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Jesu Christi, quem suis tempóribus osténdet beátus, et solus potens, Rex regum, et Dóminus dominántium: qui solus habet inmortalitátem et lucem inhábitat inaccessíbilem: quem nullus hóminum vidit, sed nec vidére potest: cui honor, et impérium sempitérnum. Amen.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!