Die 25 Januarii Introitus: Ps.xxxvi: 30-31 Scio cui crédidi et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex. [Ps. cxxxviii. 1, 2] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Scio cui crédidi. Oratio: D eus, qui univérsum mundum beáti Pauli Apóstoli prædicatióne docuísti: da nobis, quǽsumus; ut, qui ejus hódie Conversiónem cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.Et fit Commemoratio S.. Petri ante omnes aliis Commemotationes D eus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde; ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxibus liberémur: Qui vivis.Act. ix: 1-22 Léctio Actuum Apostolórum. Graduale Gal ii: 8-9 Q ui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi. v. Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet.Allelúja, allelúja. Magnum sanctus Paulus, vas electiónis, vere digne es glorificándus, qui et méruit thronum duodécimum possidére. Allelúja. Post Septuagesima omissis Allelúja, et versu sequenti, dicens:Tractus: T u es vas electiónis, sancte Paule Apóstole: vere digne es glorificándus. v. Prædicátor veritátis, et doctor géntium in fide et veritáte. v. Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. v. Intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.Matt. xix: 27-29 I n illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: «Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis?» Jesus autem dixit illis: «Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.» Credo.Offertorium: Ps. cxxxviii: 17. M ihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.Secreta: A póstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.Pro S. Petro: Secreta E cclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut, quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. Per Dóm.Communio: Matth: xix: 28-29 A men dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.Postcommunio: S anctificáti, Dómine, salutári mystério: quǽsumus; ut nobis ejus non desit orátio, cujus nos donásti patrocínio gubernári. Per Dóminum.Pro S. Petro: Postcommunio L ætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut, sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem. Per Dóminum.
|