Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 31 Januarii
S. Joannis Bosco, Confessoris

Introitus: 3 Reg. iv: 29

Dedit illi Deus sapiéntiam et prudéntiam multam nimis et latitúdinem cordis quasi arénam quae est in líttore maris. [Ps. 112: 1] Laudáte, púeri Dóminum, laudáte nómen Dómine. v. Glória Patri. Dedit illi.

Oratio:

Deus, qui sanctum Joánem Confessórem tuum adolescétium patrem et magístrum excitásti, ac per eum, auxiliatríce Vírgine María, novas in Ecclésia tua famílias floréscere voluísti: concéde, quǽsumus, ut eódem caritátis igne succénsi, ánimas quǽrere, tibíque soli servíre valeámus. Per Dóminum.

ad Philippénses iv: 4-0

Léctio Epistolæ beáti Paul Apóstoli ad Philippénses:
Fratres: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis: sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intellegéntias vestras, in Christo Jesu Dómino nostro. De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplínæ, hæc cogitáte. Quae et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc ágite: et Deus pacis erit vobíscum.

Graduale Ps. lxxix: 2, 3, et 2

Spera in Dómino et fac bonitátem et inhábita terram et pascéris in divítiis ejus. v. Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui: revéla Dómino viam tuam et spera in eum, et ipse fáciet.

Allelúja, allelúja. Pauper et inops laudábunt nomen tuum. Allelúja

Matth. xviii: 1-5.
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: «Quis, putas, major est in regno cælórum?» Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: «Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.»

Offertorium: Ps. xxxiii 12

Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.

Secreta:

Súscipe, Dómine, oblatiónem mundam salutáris Hóstiae et praesta, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes in glóriae tuae laudem vívere mereámur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Rom. iv: 18

Contra spem in spem crédidit, ut fíeret pater multárum géntium, secúndum quod dictum est ei.

Postcommunio:

Córporis et Sánguinis tui, ‘omine, mystério satiátis, concéde, quǽsumus; ut, intercedénte sancto Joánne Confessóre, in gratiárum semper actióne maneámus. Qui vivis.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!