Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

In Solemnitáte
S. Joseph Sponsi B. Mariæ Virg.
Conf. Et Ecclesiæ Universalis Patroni
I Classis

[English Text]

Introitus: Ps. xxxii: 20-21

Adjútor, et protéctor noster est Dóminus: in eo lætábitur cor nostrum, et in nómine sancto ejus sperávimus, allelúja, allelúja. [Ps. lxxix: 2] Qui regis Israël, inténde : qui dedúcis, velut ovem, Joseph. Glória Patri. Adjútor.

Oratio:

Deus, Qui ineffábili providéntia beátum Joseph sanctíssimæ Genitrícis tuæ sponsum elígere dignátus es: præsta, quǽsumus: ut, quem protectórem venerámur in terris, intercessórem habére mereámur in cælis. Qui vivis.

Gen. il: 22-26

Léctio libri Génesis.
Fílius accréscens Joseph, fílius accréscens, et decórus aspéctu: fíliæ discurrérunt super murum. Sed exasperavérunt eum, et jurgáti sunt, inviderúntque illi habéntes jácula. Sedit in forti arcus ejus, et dissolúta sunt víncula brachiórum, et mánuum illius per manus poténtis Jacob: inde pastor egréssus est, lapis Israël. Deus patris tui erit adjútor tuus, et Omnípotens benedícet tibi benedictiónibus cæli desuper benedictiónibus abýssi jacéndtis deórsum, benedictiónibus úberum et vulvæ. Benedictiónes patris tui comfortátæ sunt benedictiónibus patrum ejus, donec veníret desidérium cóllium æternórum: fiant in cápite Joseph, et in vértice Nazarǽi inter fratres suos.

Allelúja, allelúja. [V.] De quacúmque tribulatióne clamavérint ad me, exáudiam eos, et ero protéctor eorum semper. Allelúja. [V.] Fac nos innócuam, Joseph, decúrrere vitam : sitque tuo semper tuta patrocínio.
Allelúja.

9 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. iii: 21-23

In illo témpore: Factum est autem cum baptizarétur ómnis pópulus, et Jesu batizáto, et oránte, apértum est cælum: et descéndit Spíritus Sanctus corporáli spécie sicut colúmba in ipsum : et vox de cælo facta est: «Tu es Fílius meus diléctus, in te complácui mihi.» Et ipse Jesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph.

Credo per totam Octavam.

Offertorium: Ps. cxlvii: 12 et 13.

Lauda, Jerúsalem, Dóminum : quóniam confortávit seras portárum tuárum: benedíxit fíliis tuis in te, alleúja, allelúja.

Secreta:

Sanctíssimæ Genitrícis tuæ sponsi patrocínio suffúlti, rogámus, Domine, cleméntiam tuam; ut corda nostra fácias terréna cuncta despícere, ac te verum Deum perfécta caritáte dilígere: Qui vivis.

 Præfátio de S. Joseph “Et te in Festivitáte,”
quæ dicitur per totam Octavam, juxta Rubricas.

Communio: Matt. i: 16

Jacob autem génuit Joseph virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus, allelúja, allelúja.

 Postcommunio:

Divíni múneris fonte refécti, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut sicut nos facis beáti Joseph protectióne gaudére: ita ejus méritis et intercessióne, cæléstis glóriæ fácias esse partícipes. Per Dóminum.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!