Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 4 Julii
De VI die infra Octavam Ss. Petri et Pauli, App.

Introitus Ps. cxxxviii: 17

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confórtatus est principátus eórum. Ps.ibid. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. Glória Patri. Mihi autem.

Oratio.

Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum nostrum.

2. Oratio de sancta Maria Concéde,
et 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa.

Act. v: 12-16.

Léctio Actuum Apostolórum.

In diébus illis: Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in plateas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.

Graduale Ps. xlvi: 17 et 18.

Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine. v. Pro patribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja. Luc. xxii: 32 Rogavi pro te, Petre, ut non defíciat fides tua: et tu aliquándo convérsus confírma fratres tuos. Allelúja.

Matth. xix: 27-29

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: «Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis?» Jesus autem dixit illis: «Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.»

Credo.

Offertorium. Ps. xviii: 5

In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.

Secreta.

Hóstias, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, apostolica prosequátur orátio: per quam nos expiári tríbuas et deféndi.  Per Dóminum.

Aliæ Secretæ: 2. de sancta Maria Concéde,
et 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa.

Præfatio de Apostolis.

Communio.Matth.19,28.

Vos, qui secúti estis me, sedebitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.

Postcommunio.

Quos cœlésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.

Aliæ Postcommuniones: 2. de sancta Maria Concéde,
et 3. contra persecutores Ecclesiæ, vel pro Papa.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!