Die 5 Julii
S. Antonii Maríæ Zaccaria, Confessoris
Introitus 1.Cor. ii: 4.
Sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ
sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis. Ps.
cx: 1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, in consílio
justórum et congregatióne. Glória Patri. Sermo.
Oratio.
F ac nos, Dómine Deus, supereminéntem Jesu Christi sciéntiam,
spíritu Pauli Apóstoli, edíscere: qua beátus Antónius María mirabíliter
erudítus, novas in Ecclésia tua clericórum et vírginum famílias
congregávit. Per eúndem Dóminum.
Et fit Commemoratio Octavæ Ss. Apostolorum Oratio.
D eus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli
martýrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum;
per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum nostrum.
1. Tim. iv: 8-16.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Caríssime: Píetas ad ómnia útilis est: promissiónem habens vitæ,
quæ nunc est, et futúræ. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus. In hoc
enim laborámus et maledícimur, quia sperámus in Deum vivum, qui est Salvátor
ómnium hóminum, maxime fidélium. Prǽcipe hæc et doce. Nemo
adolescéntiam tuam contémnat: sed exémplum esto fidélium in verbo, in
conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte. Dum vénio, atténde
lectióni, exhortatióni et doctrínæ. Noli neglégere grátiam, quæ in te est,
quæ data est tibi per prophétiam, cum impositióne mánuum presbytérii. Hæc
meditáre, in his esto: ut proféctus tuus maniféstus sit ómnibus. Attende
tibi et doctrínæ: insta in illis. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum
fácies, et eos qui te áudiunt.
Graduale: Philipp. i: 8-9.
T estis mihi est Deus, quo modo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu
Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et
in omni sensu. Ibid.,10 Ut probétis potióra, ut
sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi.
Allelúja, allelúja. Ibid.,11 Repléti
fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei. Allelúja.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et
Versu sequenti, dicitur: Tractus: 2 Cor.x: 17-18.
Q ui gloriátur, in Dómino gloriétur: non enim qui seípsum
comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat. Gal.
vi: 14 Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu
Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Philipp.
i: 21 Mihi vívere Christus est, et mori lucrum.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco
dicitur:
A llelúja, allelúja. 2 Cor. vii: 4
Replétus sum consolatióne, superabúndo gáudio in omni tribulatióne nostra.
Allelúja. Ibid. vi: 13 Tamquam fíliis dico:
dilatámini et vos. Allelúja.
Mare. x: 15-21

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.
I n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Quisquis non
recéperit regnum Dei velut párvulus, non intrábit in illud.» Et compléxans
párvulos et impónens manus super illos, benedicébat eos. Et cum egréssus
esset in viam, procúrrens quidam, genu flexo ante eum, rogábat eum: «Magíster
bone, quid fáciam, ut vitam ætérnam percípiam?» Jesus autem dixit ei:
«Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. Præcépta nosti: Ne
adúlteres, ne occídas, ne furéris, ne falsum testimónium díxeris, ne
fraudem féceris, honora patrem tuum et matrem.» At ille respóndens, ait illi:
«Magíster, hæc ómnia observávi a juventúte mea.» Jesus autem intúitus
eum, diléxit eum et dixit ei: «Unum tibi deest: vade, quæcúmque habes, vende
et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.»
Credo
Offertorium: Ps. cxxxvii: 1-2
I n conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum
tuum, et confitébor nómini tuo.
Secreta
A d mensam cœléstis convívii fac nos, Dómine, eam mentis et
córporis puritátem afférre, qua beátus Antónius María, hanc sacratíssimam
hóstiam ófferens, mirífice ornátus enítuit. Per Dóminum.
Pro Octava Ss. Apostolorum Secreta.
H óstias, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, apostolica
prosequátur orátio: per quam nos expiári tríbuas et deféndi. Per
Dóminum.
Præfatio de Apostolis.
Communio. Philipp. viii: 17
I mitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant,
sicut habétis formam nostram.
Postcommunio
C œlésti dape, qua pasti sumus, Dómine Jesu Christe, eo corda nostra
caritátis igne flamméscant: quo beátus Antónius María salutáris hóstiæ
vexíllum, contra Ecclésiæ tuæ hostes, éxtulit ad victóriam: Qui vivis.
Pro Octava Ss. Apostolorum Postcommunio.
Q uos cœlésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis
intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.
|