Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 6 Julii
S. Maríæ Goretti, V.M.
III Classis

Introitus: Ps. cxviii: 95-96

Me expéctant peccatóres ut perdant me: ad præscrípta tua atténdo: omnis perfectiónis vidi esse términum: latíssime patet mandátum tuum [Ps. ibid., 1] Beáti quorum immaculáta est via ámbulant in lege Dómini. v. Glória Patri. Me expéctant.

Oratio:

Deus, qui fámulæ tuæ Maríæ in ténera ætáte victórium martýrii contulísti: da nobis, quǽsumus, ejus patrocínio in mandátis tuis constántiam: qui dedísti certánti vírgini corónam. Per Dóminum.

1 ad Cor. i: 26-29; ii:14

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Vidéte enim vocatiónem vestram, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles, sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. Animális autem homo non pércipit ea quæ sunt Spíritus Dei stultítia enim est illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinátur.

Graduale Ps. lxx: 4,6

Deus meus, éripe me de manu iníqui, de pugno impróbi et opressóris. V. A ventre matris meæ eras protéctor meus.

Allelúja, allelúja. v. In te sperávi semper. Tamquam prodígium appárui multis: tu enim fuísti adjútor meus fortis. Allelúja.

Joann. xii: 23-25
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Venit hora, clarificétur Fílius hóminis. Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.»

Offertorium: Ps. lxxiii: 18.

Ne tradíderis vúlturi vitam túrturis tui, vitam páuperum tuórum noli oblívici in perpétuum.

Secreta:

Placatiónis tibi hóstiam, Dómine, offérimus, quæ beáta María fámula tua, prima jam ætáte, dídicit corpus suum hóstiam sanctam tibíque placéntem exhibére. Per Dóminum.

Communio: Is. xxxiii: 6

Timor Dómini ipse est thesáurus ejus.

Postcommunio:

Cælésti pane reféctis, da, quǽsumus, Dómine, eum in tuénda córporis et ánimæ castitáte fortitúdinem: quam fámulæ Maríæ mirabíliter contulísti. Per Dominum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!