Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 6 Julii
In Octava Ss. Petri et Pauli, App.

Introitus Eccli. xliv: 15 et 14.

Sapiéntiam sanctórum narrent pópuli, et laudes eórum núntiet ecclésia: nómina autem eórum vivent in sǽculum sǽculi. Ps. xxxii: 1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Glória Patri. Sapiéntiam sanctórum.

Oratio.

Deus, cujus déxtera beátum Petrum, ambulántem in flúctibus, ne mergerétur, eréxit, et coapóstolum ejus Paulum, tértio naufragántem, de profúndo pélagi liberávit: exáudi nos propítius, et concéde; ut, ambórum méritis, æternitátis glóriam consequámur: Qui vivis.

Eccli. xliv: 10-15.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum sémine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Graduale: Sap. iii: 1-2 et 3

Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ. v. Visi sunt óculis insipiéntium mori, illi autem sunt in pace.
Allelúja, allelúja. Luc. xxii: 28-29 Vos estis, qui permansístis mecum in tentatiónibus meis: et ego dispóno vobis regnum, ut sedeátis super thronos, judicántes duódecim tribus Israël. Allelúja.

Matth. xiv: 22-33.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Cómpulit Jesus discípulos ascéndere in navículam, et præcédere eum trans fretum, donec dimítteret turbas. Et dimíssa turba, ascéndit in montem solus oráre. Véspere autem facto, solus erat ibi. Navícula autem in médio mari jactabátur flúctibus: erat enim contrárius ventus. Quarta autem vigília noctis venit ad eos ámbulans super mare. Et vidéntes eum super mare ambulántem, turbáti sunt, dicéntes: «Quia phantásma est.» Et præ timóre clamavérunt. Statímque Jesus locútus est eis, dicens: «Habete fidúciam: ego sum, nolíte timére.» Respóndens autem Petrus, dixit: «Dómine, si tu es, jube me ad te veníre super aquas.» At ipse ait: «Veni.» Et descéndens Petrus de navícula, ambulábat super aquam, ut veníret ad Jesum. Videns vero ventum válidum, tímuit: et cum cœpisset mergi, clamávit dicens: «Dómine, salvum me fac.» Et contínuo Jesus exténdens manum, apprehéndit eum, et ait illi: «Módicæ fídei, quare dubitásti?» Et cum ascendísset in navículam, cessávit ventus. Qui autem in navícula erant, venérunt et adoravérunt eum, dicéntes: «Vere Fílius Dei es.»

Credo.

Offertorium: Ps. cil: 5-6

Exsultábunt Sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis: exaltatiónes Dei in fáucibus eórum.

Secreta.

Offérimus tibi, Dómine, preces et múnera: quæ ut tuo sint digna conspéctu, Apostolórum tuórum Petri et Pauli précibus adjuvémur. Per Dóminum.

Præfatio de Apostolis.

Communio.Sap. iii: 1, 2 et 3

Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.

Postcommunio.

Prótege, Dómine, pópulum tuum: et Apostolórum tuórum Petri et Pauli patrocínio confidéntem, perpétua defensióne consérva. Per Dóminum.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!