Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 10 Julii
Ss. Septum Fratrum,
Martyrum
et Rufinæ et Secundæ,
Virginum et Martyrum

Introitus: Ps.cxii: 1, 9

Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini: qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem. [Ps. ibid, 2] Sit nomen Dómini benedíctum: ex hoc nunc, et usque in sǽculum. v. Glória Patri. Laudáte.

Oratio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.

Prov. xxxi: 10-31

Léctio libri Sapiéntiæ.
M
ulíerem fortem quis invéniet? Procul, et de últimis fínibus prétium ejus. Confídit in ea cor viri sui, et spóliis non indigébit. Reddet ei bonum, et non malum, ómnibus diébus vitæ suæ. Quæsívit lanam et linum, et operáta est consíllio mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris, de longe portans panem suum. Et de nocte surréxit, dedítque prædam domésticis suis. Considerávit agrum, et emit eum: de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit bráchium suum. Gustávit, et vidit, quia bona est negotiátio ejus: non exstinguétur in nocte lucérna ejus. Manum suam misit ad fórtia, et dígiti ejus apprehendérunt fusum. Manum suam apéruit inopi, et palmas suas exténdit ad páuperem. Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici ejus vestíti sunt duplícibus. Stragulátam vestem fecit sibi: byssus et púrpura induméntum ejus. Nóbilis in portis vir ejus, quando séderit cum senatóribus terræ. Síndonem fecit, et véndidit, et cíngulum trádidit Chananǽo. Fortitúdo et decor induméntum ejus, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua ejus. Considerávit sémitas domus suæ, et panem otiósa non comédit. Surrexérunt fíllii ejus, et beatíssimam prædicavérunt: vir ejus, et laudávit eam. Multæ fíliæ congregavérunt divítas: tu supergréssa es univérsas. Fallax grátia, et vana est pulchritúdo: múlier timens Dóminum, ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum: et laudent eam in portis ópera ejus.

Graduale Ps. cxxiii: 7-8

Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. v. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cælum et terram.

Allelúja, allelúja. v. Hæc est véra fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, inclyta tenens regna cæléstia. Allelúja.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. v. Hæc est véra fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, inclyta tenens regna cæléstia. Allelúja. v. Te Mártyrum candidátus laudet exércitus, Dómine, Allelúja.

Matth. xiii: 44-52
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
I
n illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, ecce mater ejus, et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. Dixit autem ei quidam: «Ecce mater tua, et fratres tui foris stant, quæréntes te.» At ipse respóndens dicénti sibi, ait: «Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?» Et exténdens manum in discípulos suos dixit: «Ecce mater mea et fratres mei. Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est: ipse meus frater et soror, et mater est.»

Offertorium: Ps. cxxiii: 7.

Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.

Secreta:

Sacrifíciis præséntibus, quǽsumus, Dómine inténde placátus: et, intercedéntibus Sanctis tuis, devotióni nostræ profíciant, et salúti. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matt. xii: 50

«Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cælis est: ipse meus frater et soror, et mater est,» dicit Dóminus.

Postcommunio:

Deus: ut intercedéntibus Sanctis tuis, illíus salutáris capiámus efféctum: cujus per hæc mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!