Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 12 Julii
S. Joánnis Gualbérti, Abbatis

Introitus: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. [Ps. ibid., 1] Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. Glória Patri. Os justi.

Oratio:

Intercéssio nos, quǽsumus, Dómine, beáti Joánnis Abbátis comméndet: ut, quod nostris méritis non valémus, ejus patrocínio assequámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Naboris et Felicis, MM

Præsta, quǽsumus, Dómine: ut, sicut nos sanctórum Mártyrum tuórum Náboris et Felícis natalítia celebránda non déserunt; ita júgiter suffrágiis comiténtur. Per Dóminum

Eccli. xlv: 1-6

Léctio libri Sapiéntiæ.
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Glorificávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide, et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. Audívit enim eum, et vocem ipsíus et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.

Graduale Ps. xx: 4-5

Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. v. Vitam pétit a te, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.
Allelúja, allelúja. [Ps. xci] Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.

Matth. v: 43-48
+
 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Audístis quia dictum est: Díliges próximum tuum, et odio habébis inimícum tuum. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros, benefácite his qui odérunt vos: et oráte pro persequéntibus, et calumniántibus vos: ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est, qui solem suum oríri facit super bonos et malos: et pluit super justos et injústos. Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.»

Offertorium: Ps. xx: 3 et 4.

Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei, Dómine, et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Secreta:

Sacris altáribus, Dómine, hóstias superpósitas sanctus Joánnes Abbas, quǽsumus, in salútem nobis proveníre depóscat. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Naboris et Felicis, MM

Munera plebis tuæ, quǽsumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Náboris et Felícis fiant grata suffrágiis: et quorum triúmphis tuo nómini offerúntur, ipsórum digna perficiántur et méritis. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Luc. xii: 42

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.

Postcommunio:

Prótegat nos, Dómine, cum tui perceptióne sacraménti beátus Joánnes, Abbas, pro nobis intercedéndo: ut, et conversatiónis ejus experiámur insígnia, et intercessiónis percipiámus suffrágia. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Naboris et Felicis, MM

Natalítiis Sanctórum tuórum, quǽsumus, Dómine: ut, sacraménti múnere vegetáti, bonis, quibus per tuam grátiam nunc fovémur, perfruámur ætérnis. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!