Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 18 Julii
S. Camilli de Lellis, Confessóris

Introitus: Joann. xv: 13

Majórem hæc dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. [Ps. 40: 2] Beátus qui intélligit super egénum, et páuperem: in die mala liberábit eum. v. Glória Patri

Oratio:

Deus, qui sanctum Camíllum, ad animárum in extrémo agóne luctántium subsídium, singulári caritátis prærogatíva decorásti: ejus, quǽsumus, méritis spíritum nobis tuæ dilectiónis infúnde; ut in hora éxitus nostri hostem víncere, et ad cæléstem mereámur corónam perveníre. Per Dóminum

Et fit Commemoratio S. Symphorosæ et septum Filiórum ejus:

Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum, Symphorósæ et fíliórum ejus natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

1 Joann. iii: 13-18

Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli.
Caríssimi: Nolíte mirári, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam hujus mundi, et víderit fratrem suum necessitátem habére et cláuserit víscera sua ab eo: quómodo cáritas Dei manet in eo? Filíoli mei, non diligámus verbo, neque lingua, sed ópere, et veritáte.

Graduale: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.

Allelúja, allelúja. [Ps. cxi: 1] Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

Joann. xv: 12-16
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Hoc est præcéptum meum, ut diligitátis invícem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci Mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester máneat ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.»

Offertorium: Ps. xx: 2-3.

In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta:

Hóstia immaculáta, qua illud Dómini nostri Jesu Christi imménsæ caritátis opus renovámus, sit, Deus Pater omnípotens, sancto Camíllo intercedénte, contra omnes córporis et ánimæ irifirmitátes salutáre remédium, et in extrémo agóne solátium, et tutéla. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Symphorosæ et septum Filiórum ejus:

Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matt xxv: 36 et 40

Infírmus fui, et visitástis me. Amen, amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

Postcommunio:

Per hæc cæléstia aliménta, quæ sancti Camílli Confessóris tui solémnia celebrántes, pia devotióne suscépimus: da, quǽsumus, Dómine: ut in hora mortis nostræ sacraméntis refécti, et culpis ómnibus expiáti, in sinum misericórdiæ tuæ læti súscipi mereámur: Qui vivis.

Et fit Commemoratio S. Symphorosæ et septum Filiórum ejus:

Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Symphorósa et fílii: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!