Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 20 Julii
S. Hierónymi Æmiliani

Introitus: Thren. ii: 11

Effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi. [Ps. cxii: 1] Laudáte, púeri, Dóminum: laudáte nomen Dómini. v. Glória Patri.

Oratio:

Deus, misericordiárum pater, per mérita et intercessiónem beáti Hierónymi, quem órphanis adjutórem et patrem esse voluísti: concéde; ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus. Per Dóminum.

Fit Commemoratio S. Margaritæ, Vírg. et Mart.

Indulgéntiam nobis quǽsumus, Dómine, beáta Margaríta Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit, et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis. Per Dominum.

Isai. lviii: 7-11:

Léctio Isaíæ Prophétæ.
Hæc dicit Dóminus: Frange esuriénti panem tuum, et egénos, vagósque induc in domum tuam: eum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce adsum; si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum, et logui quod non prodest. Cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriátur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies. Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit, et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum, cujus non defícient aquæ.

Graduale Prov. v: 16:

Derivéntur fontes tui foras, et in platéis aquas tuas divide. v. Jucúndus homo, qui miserétur, et cómmodat: dispónet sermónes suos in judício, quia in ætérnum non commovébitur.
Allelúja, allelúja. [Ps. cxi: 5, et 6] Dispérsit, dedit paupéribus, justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Allelúja.

Matth. xix: 13-21
+

Sequéntia sancti evangélii secundum Matthǽum

In illo tempore: Obláti sunt Jesu párvuli, ut manus eis impóneret, et oráret. Discípuli autem increpábant eos. Jesus vero ait eis: «Sínite párvulos, et nolíte eos prohibére ad me veníre: tálium est enim regnum cælórum.» Et cum imposuísset eis manus, ábiit inde. Et ecce unus accédens, ait illi: «Magíster bone, quid boni fáciam, ut habeam vitam ætérnam?» Qui dixit ei: «Quid Me intérrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandáta.» Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: «Non homicídium fácies: Non adulterábis: Non fácies furtum: Non falsum testimónium dices: Honóra patrem tuum, et matrem tuam, et diliges próximum tuum sicut teípsum.» Dicit illi adoléscens: «Omnia hæc custodivi a juventúte mea: quid adhuc mihi deest?» Ait illi Jesus: «Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes, et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo: et veni, séquere me.»

Offertorium:

Quando orábas cum lácrymis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos: ego óbtuli oratiónem tuam Dómino.

Secreta:

Clementíssime Deus, qui, véteri hómine consúmpto, novum secúndum te in beato Hierónymo creáre dignátus es: da, per mérita ipsíus; ut nos pariter renováti, hanc placatiónis hóstiam in odórem tibi suavíssimum offerámus. Per Dominum.

Fit Commemoratio S. Margaritæ, Vírg. et Mart.

Hóstias tibi, Dómine, beáta Margarítæ Vírginis et Mártyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio:

Relígio munda, et immaculáta apud Deum et Patrem, hæc est: Visitáre pupíllos, et víduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodíre ab hoc sǽculo.

Postcommunio:

Angelórum pane refécti te, Dómine, supplíciter deprecámur: ut, qui ánnuam beáti Hierónymi Confessóris tui memóriam celebráre gaudémus; ejúsdem étiam et exémplum imitémur, et amplíssimum in regno tuo prǽmium obtinére valeámus.

Fit Commemoratio S. Margaritæ, Vírg. et Mart.

Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, intercedénte beáta Margarita Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!