Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 21 Julii
S. Praxédis, Vírginis

Introitus: Ps. cxviii: 46-57

Loquébar de testimóniis tuis in conspéctu regum, et non confundébar: et meditábar in mandátis tuis, quæ diléxi nimis. [Ps. ibid., 1] Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. v. Glória Patri. Loquébar.

Oratio:

Exáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátæ Praxédis Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum

1 Cor. vii: 25-34

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: De virgínibus præcéptum Dómini non hábeo: consílium autem do, tamquam misericórdiam consecútus a Dómino, ut sim fidelis. Exístimo ergo hoc bonum esse propter instántem necessitátem, quóniam bonum est hómini sic esse. Alligátus es uxóri? noli quǽrere solutiónem. Solútus es ab uxóre? noli quǽrere uxórem. Si autem accéperis uxórem, non peccásti. Et si núpserit virgo, non peccávit: tribulatiónem tamen carnis habébunt hujúsmodi. Ego autem vobis parco. Hoc ítaque dico, fratres: Tempus breve est: réliquum est, ut et qui habent uxóres, tamquam non habéntes sint: et qui flent, tamquam non flentes: et qui gaudent, tamquam non gaudéntes: et qui emunt, tamquam non possidéntes: et qui utúntur hoc mundo, tamquam non utántur: prǽterit enim figúra hujus mundi. Volo autem vos sine sollicitúdine esse. Qui sine uxóre est, sollícitus est, quæ Dómini sunt, quómodo pláceat Deo. Qui autem cum uxóre est, sollícitus est, quæ sunt mundi, quómodo pláceat uxóri, et divísus est. Et múlier innúpta, et virgo, cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu: in Christo Jesu Dómino nostro.

Graduale Ps. xxxxiv: 8:

Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem. v. Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ.

Allelúja, allelúja. v.[ibid., 5]. Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.. Allelúja.

Matth. xiii: 44-52
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore:Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»

Offertorium: Ps xliv: 3.

Diffúsa est gratia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum, et in sæculum sæculi.

Secreta:

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matth. xiii: 45-56

Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.

Postcommunio:

Satiáti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

 


Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!