Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 29 Julii
S. Martha, Vírg.

Missa Diléxisti de Commune Vírginum III cum orationibus ut infra

Oratio:

Exáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae Marthæ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum.

Pro Ss Felice II, Papa, et Simplicio, Faustino et Beatrice, MM

Præsta, quǽsumus, Dómine; ut, sicut pópulus christiánus Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis temporáli solemnitáte congáudet, ita perfruátur ætérna; et, quod votis célebrat, comprehéndat efféctu. Per Dóminum.

Luc. x: 38-42
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Intrávit Jesus in quoddam castéllum: et múlier quædam, Martha nómine, excépit illum in domum suam, et huic erat soror nómine María, quæ étiam sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. Martha autem satagébat circa frequens ministérium : quæ stetit, et ait: «Dómine, non est tibi curæ quod soror mea relíquit me solam ministráre? dic ergo illi ut me ádjuvet.» Et respóndens dixit illis Dóminus: «Martha, Martha, sollícita es, et turbáris erga plúrima, porro unum est necessárium. Maria óptimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea.»

Secreta:

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóm.

Pro Ss Felice II, Papa, et Simplicio, Faustino et Beatrice, MM

Hóstias tibi, Dómine, pro sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis commemoratióne deférimus: supplíciter deprecántes; ut indulgéntiam nobis páriter cónferant, et salútem. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio:

Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

Pro Ss Felice II, Papa, et Simplicio, Faustino et Beatrice, MM

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Felícis, Simplícii, Faustíni et Beatrícis cæléstibus mystériis celebráta solémnitas, indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis acquírat. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!