Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Die 9 Junii
Beátæ Maríæ Vírginis Matris de Grátia
III Classis

Introitus: Ps.xliv: 13, 15, et 16

Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. [Ps. ibid., 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. v. Glória Patri. Vultum tuum.

Oratio

Deus qui humáno géneri beátæ Maríæ virginitáte fœcúnda reparatiónis grátiam contulísti: concéde; ut, quam grátiæ Matrem apellámus in terris, ejus felíci consórtio peréniter perfruámur in cælis. Per Dóminum.

pro Ss. Primi et Feliciáni, MM.

Fac nos, quæsumus, Dómine, sanctórum Mártyrum tuórum Primi et Feliciáni semper festa sectári: quorum suffrágiis protectiónis tuæ dona sentiámus. Per Dóminum.

Eccli xxiv: 24, 23-31

Léctio Libri Sapiéntiæ.
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnes spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduale

Benedícta et venerábilis es, Virgo María quæ sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. [V] Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis in tua se clausit víscera factus homo.
Allelúja, allelúja. [V] Post partum Virgo invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.

Luc. i: 26-38
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názereth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: «Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.» Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: «Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis.» Dixit autem María ad Angelum: «Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco?» Et respóndens Angelus, dixit ei: «Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: qui non erit impossíble apud Deum omne verbum.» Dixit autem María: «Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.»

Credo.

Offertorium: Luc. i: 28 et 42.

Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui.

Secreta:

Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.

pro Ss. Primi et Feliciáni, MM.

Fiat tibi, quǽsumus, Dómine, hóstia sacránda placábilis, pretiósi celebritáte martyrii: quæ et peccáta nostra puríficet, et tuórum tibi vota conciliet famulórum. Per Dóminum.

Præfátio de B. María Vírg. Et te in Veneratióne.

Communio: Ps. l: 21

Beáta víscera Maríæ Vírginis quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

Postcommunio:

Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos úbique prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti. Per Dominum.

pro Ss. Primi et Feliciáni, MM.

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut sanctórum Mártyrum tuórum Primi et Feliciáni cæléstibus mystériis celebráta solémnitas, indulgéntiam nobis tuæ propitiatiónis acquírat. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!