Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 16 Junii
S. Joannis Francisci Regis,
Confessoris
III Classis

Introitus: Luc iv: 18 et 19

Spíiritus Dómini super me: propter quod unxit me: evangilizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde, predicáre annum Dómini accéptum, et diem retributiónis. [Ps. ix: 33]. Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: ne obliviscáris páuperum. Glória Patri. Spíritus Dómini.

Oratio:

Deus, qui ad plúrimus pro salúte animárum perferéndos labóres, beátum Joánnem Francíscum Confessórem tuum mirábili caritáte, et invícta patiéntia decorásti: concéde propítius; ut, ejus exémplis instrúcti, et intercessiónibus adjúti ætérnæ vitæ prǽmia consequámur. Per Dóminum.

ad Thes. ii: 2-9

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.
F
ratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhorátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium: its lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. Cum possémus vobis óneri esse ut Christi Apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cupide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei.

Graduale Ps. xci: 13 et 14

Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. [v. Ibid., 3] Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.

Allelúja, allelúja. [Ps. lxvii: 12] Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Allelúja.

Post Septuagesimam omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur
Tractus: Ps. cxi

Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. [Ps. lxvii: 12] Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Allelúja. [Osee xiv: 6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérunm ante Dóminum. Allelúja.

Matth. ix: 35-38
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

In illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.»

Offertorium: Job xxix: 13 et 15-16.

Benedíctio peritúri super me veniébat, et cor viduæ consolátus sum: óculus fui cæco, et pes claudo: pater eram páuperum.

Secreta:

Caritátis víctima, quam immolántes offérimus, sit nobis Dómine, te miseránte, propitiábilis: et beáti Joánnis Francísci précibus et méritis, ad obtinéndum patiéntiæ et caritátis augméntum, éfficax et salutáris. Per eúmdem Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Isai: lii: 7

Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem: annuntiántis bonum, prædicántis salútem.

Postcommunio:

Crescat in nobis, Dómine, pietátis tuæ efféctus salutáris: ut, cælésti pábulo refécti et Sanctórum exémplis accénsi, ad ætérnæ salútis portum, te misericórditer protegénte, et beato Joánne Francísco intercedénte, felíciter perveníre valeámus. Per Dominum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!