Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 21 Junii
S. Aloisii Gonzagæ, Conf.

Introitus: Ps. viii: 6

Minuísti eum paulo minus ab Angelis: glória et honóre coronásti eum. [Ps. cxlviii., 2] Laudáte Dóminum, omnes Angeli ejus: laudáte eum, omnes virtútes ejus. Glória Patri. Minuísti eum.

Oratio:

Cæléstium donórum distribútor, Deus, qui in angélico júvene Aloísio miram vitae innocéntiam pari cum pœniténtia sociásti: ejus méritis et précibus concéede; ut, innocéntem non secúti, pœniténtem imitémur. Per Dóminum.

Eccli. xxxi: 8-11

Léctio libri Sapiéntiæ.
B
eatus vir, qui invéntus est sine mácula: et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Quis probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala et non fecit: ideo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Graduale Ps. xci: 13 et 14

Dómine, mea a juventúte mea: in te confirmátus sum ex útero: de ventre matris meae tu es protéctor meus. [Ps. xl: 13] Me autem propter innocéntiam suscepísti: et confirmásti me in conspéctu tuo in aetérnum.

Allelúja, allelúja. [Ps. lxiv: 5] Beátus quem elegísti et assumpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Allelúja.

In Missis votivis tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. [Pslxiv: 5] Beátus quem elegísti et assummpsísti: inhabitábit in átriis tuis. Allelúja. [Eccli: xlv: 9] Deus, docuísit me a juventúte mea: et usque nunc propitiábo mirabília tua. Allelúja.

Matt. xxii: 29-40
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 

In illo témpore: Respóndens Jesus, ait sadducǽis: «Errátis, nesciéntes Scriptúras, neque virtútem Dei. In resurrectióne enim neque nubent, neque nubéntur: sed erunt sicut Angeli Dei in cælo. De resurrectióne autem mortuórum non legístis quod dictum est a Deo dicénte vobis: “Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuórum sed viviéntium.”» Et audiéntes turbae mirabántur in doctrína ejus. Pharisǽi autem, audiéntes quod siléntium impossuísset sadducǽis, convenérunt in unum: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: «Magíster, quod est mandátum magnum in lege?» Ait illi Jesus: «Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et in toto ánima tua, et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum, sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet, et prophétae.»

Offertorium: Ps. xxiii: 3-4.

Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens mánibus, et mundo corde.

Secreta:

Cælésti convívio fac nos, Dómine, nuptiáli veste indutos accúmbere: quam beáti Aloísii pia praeparátio, et juges lácrimae inæstimabílibus ornábant margarítis. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps lxxvii: 24

Panem Cæli dedit eis: panem Angelórum manducávit homo.

Postcommunio:

Angelórum esca nutrítos, angélicis étiam. Dómine, da móribus vívere: et ejus, quem hódie cólimus, exémplo, in gratiárum semper actióne manére.. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!