Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 28 Junii
S.Irenæi, Episcopi et Martyris

Introitus: Malach. ii: 6

Lex veritátis fuit in ore ejus, et iníquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace, et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte. [Ps. lxxvii: 1] Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. v. Glória Patri. Lex veritátis.

Oratio:

Deus, qut beáto Irenǽo Mártyri tuo atque Pontífici tribuísti, ut et veritáte doctrínæ expugnáret hǽreses, et pacem Ecclésiæ felíciter confirmáret: da, quǽsumus, plebi tuæ in sancta religióne constántiam: et pacem tuam nostris concéde tempóribus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis:

Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

In Missis non conventualibus,
Commemoratio Vigiliæ Ss. Petri et Pauli Apostolorum:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nullis non pérmíttas perturbatiónibus cóncuti; quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti. Per Dóminum

2 Tim. iii: 14-17; 4: 1-5

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
Caríssime: Pérmane in iis, quæ didicísti, et crédita sunt tibi: sciens a quo didíceris; et quia ab infántia sacras lítteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem, per fìdem, quæ est in Christo Jesu. Omnis Scriptúra divínitus inspiráta útilis est ad docéndum, ad arguéndum, ad corripiéndum, ad erudiéndum in justítia: ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus. Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos per advéntum ipsíus, et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem auditum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vigila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum imple.

Graduale: Ps. cxxi: 8

Propter fratres meos, et próximus meos loquébar pacem de te. v. [Ps. xxxvi: 37] Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
Allelúja, allelúja. v. [Eccli. vi: 35] In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audíre. Allelúja.

Matth. x: 28-33
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo qui confìtébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. Qui autem negáverit me coram homínibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.»

Offertorium: Eccli: xxiv: 44

Doctrínam quasi antelucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longínquum.

Secreta:

Deus, qui credéntes in te pópulos nullis sinis cóncuti terróribus: dignáre preces et hóstias dicátæ tibi plebis, suscípere; ut pax a tua pietáte concéssa, christianórum fines ab omni hoste fáciat esse secúros. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis (Secreta):

Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes qui Salvatórem mundi et cécinit adfutúrum, et adésse monstrávit, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. (Qui tecum.)

In Missis non conventualibus,
Commemoratio Vigiliæ Ss. Petri et Pauli Apostolorum (Secreta):

Munus pópuli tui quǽsumus Dómine, apostólica intercessióne sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio:

Vidéte quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem.

Postcommunio

Deus, auctor pacis et amátor, quem nosse, vívere, cui servíre, regnáre est: prótege ab ómnibus impugnatiónibus súpplices tuos: ut, qui in defensióne tua confídimus, beáti Irenǽi Mártyris tui atque Pontíficis intercessióne, nullíus hostilitátis arma timeámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis (Postcommunio):

Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætitiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. (Qui tecum.)

In Missis non conventualibus,
Commemoratio Vigiliæ Ss. Petri et Pauli Ap. (Postcommunio):

Quos cælésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum.

Et in fine Missæ, non tamen conventualis, legitur Evangelium Vigilæ

Joann. xxi: 15-17
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I
n illo témpore: Dixit Jesus Simóni Petro: «Simon Joánnis, díligis me plus his?» Dicit ei: «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te.» Dicit ei: «Pasce agnos meos.» Dicit ei íterum: «Simon Joánnis, díligis me?» Ait illi: «Etiam, Dómine, tu scis quia amo te.» Dicit ei: «Pasce agnos meos.» Dicit ei tértio: «Simon Joánnis, amas me?» Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio: «Amas me?» et dixit ei: «Dómine, tu ómnia nosti; tu scis quia amo te.» Dixit ei: «Pasce oves meas. Amen, amen, dico tibi: cum esses júnior, cingébas te, et ambulábas ubi volébas: cum autem senúeris, exténdes manus tuas, et álius te cinget, et ducet quo tu non vis.» Hoc autem dixit, signíficans qua morte clarificatúrus esset Deum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!