Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 30 Junii
In Commemoratione S. Pauli, Apostoli

Introitus: Malach. ii: 6

Scio cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex. [Ps. cxxxviii: 1, 2] Dómine, probásti me, et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. v. Glória Patri. Scio cui crédidi.

Oratio:

Deus, qui multitúdinem géntium beátj Pauli Apóstoli prædicatióne docuisti: da nobis, quæsumus; ut, cujus natalítia cólimus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum.

Et fit Commemoratione S. Petri Apostoli:

Deus, qui beáto Petro Apóstolo tuo, collátis clávibus regni cæléstis, ligándi atque solvéndi pontifícium tradidísti: concéde: ut, intercessiónis ejus auxílio, a peccatórum nostrórum néxíbus liberémur. (Qui vivis.)

Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis:

Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Joánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum.

ad Gálatas i: 11-20

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Fratres: Notum vobis fácio Evangélium quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Jesu Christi. Audístis enim conversátiónem meam aliquándo in Judaísmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in Judaísmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abudántius æmulátor existens paternárum meárum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contínuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed abii in Arábiam: et íterum revérsus sum Damáscum: deínide post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quíndecim: álium autem Apostolórum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.

Graduale: ad Gálatas ii: 8-9

Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi. v. [1 Cor xv: 10] Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet.
Allelúja, allelúja. v. Sancte Pauli Apóstole prædicátor veritátis, et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.

Matth. x: 28-33
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Ecce ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpéntes et simplices sicut colúmbæ. Cavéte autem ab homínibus. Tradent enim vos in concíliis et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad prǽsides, et ad reges ducémini propter me in testimónium illis, et géntibus. Cum autem tradent vos, nolíte cogitáre quómodo, aut quid loquámin: dábitur enim vos in illa hora quid loquámini. Non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et insúrgent fílii in paréntes, et morte eos afficient: et éritis ódio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseverávervit usque in finem, hic salvus erit.»

Credo.

Offertorium: Ps. cxxxviii

Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.

Secreta:

Apóstoli tui Pauli précibus, Dómine, plebis tuæ dona sanctífica: ut, quæ tibi tuo grata sunt institúto, gratióra fiant patrocínio supplicántis. Per Dóminum.

Et fit Commemoratione S. Petri Apostoli (Secreta):

Ecclésiæ tuæ, qusesumus Dómine, preces et hóstias beáti Petri Apóstoli comméndet orátio: ut quod pro illíus glória celebrámus, nobis prosit ad véniam. (Per Dóminum.)

Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis (Secreta):

Tua, Dómine, munéribus altária cumulámus: illíus nativitátem honóre débito celebrántes qui Salvatórem mundi et cécinit adfutúrum, et adésse monstrávit, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Qui tecum.

Praefatio de Apostolis

Communio
Matth. xix: 28 et 29:

Amen dico vobis, quod vos, qui reliquístis ómnia, et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.

Postcommunio

Percéptis, Dómine, sacrméntis, beáto Paulo Apóstolo tuo interveniénte, deprecámur: ut, quæ pro illíus celebrata sunt glória, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.

Et fit Commemoratione S. Petri Apostoli (Postcommunio):

Lætíficet nos, Dómine, munus oblátum: ut sicut in Apóstolo tuo Petro te mirábilem prædicámus; sic per illum tuæ sumámus indulgéntiæ largitátem. (Per Dóminum.)

Et fit Commemoratio Octavæ S. Joannis (Postcommunio):

Sumat Ecclésia tua, Deus, beáti Joánnis Baptístæ generatióne lætitiam: per quem suæ regeneratiónis cognóvit auctórem, Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Qui tecum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!