Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Feria Sexta post Cineres
Statio ad Ss. Joannem et Paulum

Introitus. Ps. xxix: 11.

Audívit Dóminus, et misértus est mihi: Dóminus factus est adjútor meus. Ps. ibid. ii Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. Glória Patri. Audívit Dóminus.

Oratio.

Inchoáta jejúnia, quǽsumus, Dómine, benígno favore proséquere: ut observántiam, quam corporáliter exhibémus, méntibus etiam sincéris exercére valeámus. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Is.58,1-0.

Léctio Isaíæ Prophétæ.

Hæc dicit Dóminus Deus: «Clama, ne cesses: quasi tuba exálta vocem tuam: et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Jacob peccáta eórum. Me étenim de die in diem quærunt, et scire vias meas volunt: quasi gens, quæ justítiam fécerit, et judícium Dei sui non derelíquerit: rogant me judícia justítiæ: appropinquáre Deo volunt. Quare jejunávimus, et non aspexísti: humiliávimus ánimas nostras, et nescísti? Ecce, in die jejúnii vestri invénitur volúntas vestra, et omnes debitóres vestros repétitis. Ecce, ad lites et contentiónes jejunátis, et percútitis pugno ímpie. Nolíte jejunáre sicut usque ad hanc diem, ut audiátur in excélso clamor vester. Numquid tale est jejúnium, quod elégi, per diem afflígere hóminem ánimam suam? numquid contorquére quasi círculum caput suum, et saccum et cínerem stérnere? numquid istud vocábis jejúnium, et diem acceptábilem Dómino? Nonne hoc est magis jejúnium quod elégi? dissólve colligatiónes impietátis, solve fascículos depriméntes: dimítte eos, qui confrácti sunt, líberos, et omne onus dirúmpe. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: cum víderis nudum, operi eum, et carnem tuam ne despéxeris. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et sánitas tua cítius oriétur, et anteíbit fáciem tuam justítia tua, et glória Dómini cólliget te. Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet: clamábis, et dicet: Ecce, adsum. Quia miséricors sum, Dóminus, Deus tuus.»

Graduale.Ps. xxvi: 4

Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini: Ut vídeam voluptátem Dómini, et prótegar a templo sancto ejus.

Tractus.Ps. cii: 10.

Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. Ps.lxxviii 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrarum antiquarum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur ) Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, libera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

Matth. v: 43-48; vi: 1-4.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Audístis, quia dictum est: Diliges próximum tuum, et odio habébis inimícum tuum. Ego autem dico vobis: Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cœlis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injústos. Si enim dilígitis eos, qui vos díligunt, quam mercédem habébitis? nonne et publicáni hoc fáciunt? Et si salutavéritis fratres vestros tantum, quid ámplius fácitis? nonne et éthnici hoc fáciunt? Estóte ergo vos perfécti, sicut et Pater vester cœléstis perféctus est. Atténdite, ne justítiam vestram faciátis coram homínibus, ut videámini ab eis: alióquin mercédem non habébitis apud Patrem vestrum, qui in cœlis est. Cum ergo facis eleemósynam, noli tuba cánere ante te, sicut hypócritæ fáciunt in synagógis et in vicis, ut honorificéntur ab homínibus. Amen, dico vobis, recepérunt mercédem suam. Te autem faciénte eleemósynam, nésciat sinístra tua, quid fáciat déxtera tua, ut sit eleemósyna tua in abscóndito, et Pater tuus, qui videt in abscóndito, reddet tibi.»

Offertorium. Ps. cxviii: 154 et 125.

Dómine, vivífica me secúndum elóquium tuum: ut sciam testimónia tua.

Secreta.

Sacrifícium, Dómine, observántiæ quadragesimális, quod offérimus, præsta, quǽsumus: ut tibi et mentes nostras reddat accéptas, et continéntiæ promptióris nobis tríbuat facultátem. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Præfatio de Quadragesima.

Communio. Ps. ii: 11-12.

Servi te Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre: apprehéndite disciplínam, ne pereátis de via justa.

Postcommunio.

Spíritum nobis, Dómine, tuæ cantátis infúnde: ut, quos uno pane cœlésti satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Dóminum ... in unitáte ejusdem.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Super populum:

Orémus, humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio:

Tuére, Dómine, pópulum tuum et ab ómnibus peccátis cleménter emúnda: quia nulla ei nocébit advérsitas, si nulla ei dominétur iníquitas. Per Dóminum.

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!