Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Sabbato post Cineres
Statio ad S. Tryphonem

Introitus.Ps. xxix: 11.

Audívit Dóminus, et misértus est mihi: Dóminus factus est adjútor meus. Ps. ibid. 2. Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. Glória Patri. Audívit Dóminus.

Oratio.

Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et concéde; ut hoc sollémne jejúnium, quod animábus corporibúsque curándis salúbriter institútum est, devóto servítio celebrémus. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Is. lviii: 9-14.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
H
æc dicit Dóminus Deus: «Si abstúleris de médio tui caténam, et desíeris exténdere dígitum, et loqui quod non prodest. Cum effúderis esuriénti ánimam tuam, et ánimam afflíctam repléveris, oriétur in ténebris lux tua, et ténebræ tuæ erunt sicut merídies. Et réquiem tibi dabit Dóminus semper, et implébit splendóribus ánimam tuam, et ossa tua liberábit, et eris quasi hortus irríguus, et sicut fons aquárum, cujus non defícient aquæ. Et ædificabúntur in te desérta sæculórum: fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis: et vocáberis ædificátor sépium, avértens sémitas in quiétem. Si avérteris a sábbato pedem tuum, fácere voluntátem tuam in die sancto meo, et vocáveris sábbatum delicátum, et sanctum Dómini gloriósum, et glorificáveris eum, dum non facis vias tuas, et non invénitur volúntas tua, ut loquáris sermónem: tunc delectáberis super Dómino: et sustóllam te super altitúdines terræ, et cibábo te hereditáte Jacob, patris tui. Os enim Dómini locútum est.»

Graduale Ps. xxvi: 4.

Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini: Ut vídeam voluptátem Dómini, et prótegar a templo sancto ejus.

Marc. vi: 47-56.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

In illo témpore: Cum sero esset, erat navis in médio mari, et Jesus solus in terra. Et videns discípulos suos laborántes in remigándo (erat enim ventus contrárius eis), et circa quartam vigíliam noctis venit ad eos ámbulans supra mare: et volébat præteríre eos. At illi, ut vidérunt eum ambulántem supra mare, putavérunt phantásma esse, et exclamavérunt. Omnes enim vidérunt eum, et conturbáti sunt. Et statim locútus est cum eis, et dixit eis: «Confídite, ego sum, nolíte timére.»  Et ascéndit ad illos in navim, et cessávit ventus. Et plus magis intra se stupébant: non enim intellexérunt de pánibus:erat enim cor eórum obcæcátum. Et cum transfretássent, venérunt in terram Genésareth, et applicuérunt. Cumque egréssi essent de navi, contínuo cognovérunt eum: et percurréntes univérsam regiónem illam, cœpérunt in grabátis eos, qui se male habébant, circumférre ubi audiébant eum esse. Et quocúmque introíbat, in vicos vel in villas aut civitátes, in platéis ponébant infírmos, et deprecabántur eum, ut vel fímbriam vestiménti ejus tángerent: et quotquot tangébant eum, salvi fiébant.

Offertorium. Ps cxviii: 154 et 125.

Dómine, vivífica me secúndum elóquium tuum: ut sciam testimónia tua.

Secreta.

Súscipe, Dómine, sacrifícium, cujus te voluísti dignánter immolatióne placári: præsta, quǽsumus; ut, hujus operatióne mundáti, beneplácitum tibi nostræ mentis offerámus afféctum. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Præfatio de Quadragesima.

Communio.Ps. ii: 11-12.

Servi te Dómino in timóre, et exsultáte ei cum tremóre: apprehéndite disciplínam, ne pereátis de via justa.

 

Postcommunio.

Cœléstis vitæ múnere vegetáti, quǽsumus, Dómine: ut, quod est nobis in præsénti vita mystérium, fiat æternitátis auxílium. Per Dóminum nostrum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Super populum:

Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio.

Fidéles tui, Deus, per tua dona firméntur: ut éadem et percipiéndo requírant, et quæréndo sine fine percípiant. Per Dóminum.

V. Benedicámus Dómino
R.
Deo grátias.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!