Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Feria V post Cineres
Statio ad S. Georgium

Introitus. Ps.liv: 17,19,20 et 23 1.

Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi, et humiliávit eos, qui est ante sǽcula et manet in ætérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. Ps.ibid.,2-3 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi et exáudi me. Glória Patri. Dum clamárem.

Oratio.

Deus, qui culpa offénderis, pæniténtia placáris: preces pópuli tui supplicántis propítius réspice; et flagélla tuæ iracúndiæ, quæ pro peccátis nostris merémur, avérte. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Is. xxxviii: 1 6.

Léctio Isaíæ Prophétæ.
In diébus illis: Ægrotávit Ezechías usque ad mortem: et introívit ad eum Isaías fílius Amos Prophéta, et dixit ei: Hæc dicit Dóminus: «Dispóne dómui tuæ, quia moriéris tu, et non vives.» Et convértit Ezechías fáciem suam ad paríetem, et orávit ad Dóminum, et dixit: «Obsecro, Dómine, meménto, quæso, quómodo ambuláverim coram te in veritáte et in corde perfécto, et, quod bonum est in óculis tuis, fécerim.» Et flevit Ezechías fletu magno. Et factum est verbum Dómini ad Isaíam, dicens: «Vade, et dic Ezechíæ: Hæc dicit Dóminus, Deus David patris tui: Audívi oratiónem tuam, et vidi lácrimas tuas: ecce, ego adjíciam super dies tuos quíndecim annos: et de manu regis Assyriórum éruam te et civitátem istam, et prótegam eam, ait Dóminus omnípotens.»

 

Graduale.Ps. iv: ,23,17,18 et 19.

Jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. v. Dum clamárem ad Dóminum, exaudívit vocem meam ab his, qui appropínquant mihi.

Matth. viii: 5-13.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Cum introísset Jesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: «Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur.» Et ait illi Jesus: «Ego véniam et curábo eum.» Et respóndens centúrio, ait: «Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: “Vade,” et vadit; et alii: “Veni,” et venit; et servo meo: “Fac hoc,”et facit.» Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: «Amen, dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cœlórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium.» Et dixit Jesus centurióni: «Vade, et, sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.»

Offertorium.Ps.24,1 -3.

Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.

Secreta.

Sacrifíciis præséntibus, Dómine, quǽsumus, inténde placátus: ut et devotióni nostræ profíciant et salúti.
Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Præfatio de Quadragesima.

Communio.Ps.50,21.

Acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes et holocáusta, super altáre tuum, Dómine.

Postcommunio.

Cœléstis doni benedictióne percépta: súpplices te, Deus omnípotens, deprecámur; ut hoc idem nobis et sacraménti causa sit et salútis.
Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum.
3° pro vivis et defunctis.

Super populum:

Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio.

Parce, Dómine, parce populo tuo: ut, dignis flagellatiónibus castigátus, in tua miseratióne respíret. Per Dóminum.

V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

 

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!