Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!

Feria VI post Dominicam II Quadragesimæ
Sacratíssimæ Síndonis

[English Text]

Philipp. ii: 8-9.

Humiliávit semetípsum Dóminus Jesus Christus usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltávit illum, et donávit illi nomen, quod est super omne nomen. (T.P.Allelúja, allelúja.) Ps. lxxxviii: 2. Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo: in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo. Glória Patri. Humiliávit.

Oratio.

Deus, qui nobis in sancta Síndone, qua corpus tuum sacratíssimum, e Cruce depósitum, a Joseph involútum fuit, passiónis tuæ vestígia reliquísti: concéde propítius; ut per mortem et sepultúram tuam ad resurrectiónis glóriam perducámur: Qui vivis.

Is. lxii: 11; lxiii: 1-7.

Léctio Isaíæ Prophétæ
H
æc dicit Dóminus Deus: «Dícite fíliæ Sion: Ecce, Salvátor tuus venit: ecce, merces ejus cum eo. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra? Iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ. Ego, qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad salvándum. Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut calcántium in torculári? Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir mecum: calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi. Dies enim ultiónis in corde meo, annus redemptiónis meæ venit. Circumspéxi, et non erat auxiliátor: quæsívi, et non fuit, qui adjuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi. Et conculcávi pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in terram virtútem eórum. Miseratiónum Dómini recordábor, laudem Dómini super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus, Deus noster.

Graduale: Ps. lxviii: 21-22

Impropérium exspectávit cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni. v. Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Tractus: Is. liii4-5.

Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit. v. Et nos putávimus eum quasi leprósum et percússum a Deo et humiliátum. v. Ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras, attrítus est propter scélera nostra. v. Disciplína pacis nostræ super eum: et livóre ejus sanáti sumus.

In Missis per annum post Graduale,o misso Tractu,dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obǽdiens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja.

Tempore autem Paschali,omissis Graduali et Tractu,dicitur:

Allelúja,allelúja. v. Ave, Rex noster: tu solus nostros es miserátus erróres: Patri obǽdiens, ductus es ad crucifigéndum, ut agnus mansúetus ad occisiónem. Allelúja. v. Tibi glória, hosánna:tibi triúmphus et victoria: tibi summæ laudis et honóris coróna. Allelúja.

Marc.xv: 42-46.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Marcum.

In illo témpore: Cum jam sero esset factum (quia erat Parascéve, quod est ante sábbatum) venit Joseph ab Arimathǽa, nóbilis decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Pilátus autem mirabátur, si jam obiísset. Et, accersíto centurióne, interrogávit eum, si jam mórtuus esset. Et cum cognovísset a centurióne, donávit corpus Joseph. Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit sindóne, et pósuit eum in monuménto, quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti.

Credo.

Offertorium: Levit. xvi: 2 et 5.

Ingréssus Aaron tabernáculum, ut holocáustum offérret super altáre pro peccátis filiórum Israël, túnica línea indútus est. (T.P. Allelúja.)

Secreta:

Accépta tibi, Dómine, sint hæc múnera: cui pro mundi salúte grata éxstitit Fílii tui pássio gloriósa: Qui tecum.

Præfatio de Cruce

Communio.Marc.15,46.

Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit síndone. (T.P. Allelúja.)

Postcommunio:

Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: quǽsumus; ut, per temporálem Fílii tui mortem, quam mystéria veneránda testántur, vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus. Per eúndem Dóminum.

 

 

 

Praefatio Communis

 

 

 

 

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!