Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 25 Martii
In Annuntiatióne Beátæ Maríæ Vírginis
I Classis

Introitus: Ps.xliv: 13, 15, et 16

Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (T.P. Allelúja, allelúja.) [Ps. ibid., 2] Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. v. Glória Patri. Vultum tuum.

Oratio:

Deus, qui de beatæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

Isai. vii: 10-15

Léctio Isaíæ Prophétæ.
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Achaz, dicens «Pete tibi signum a Dómino Deo tuo in profúndum inférni sive in excélsum supra.» Et dixit Achaz: «Non petam, et non tentábo Dóminum.» Et dixit: «Audíte ergo domus David: Numquid parum vobis est, moléstos esse homínibus quia molésti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum.»

Graduale Ps. xxxxxx

Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in ætérnum. v. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.

Tractus: Ibid. 11 et 12

Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. [Ibid. 11 et 12] Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo. [Ibid. 11 et 12] Adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi. v. Adducéntur in lætítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.

Tempore Paschali, omissis Graduale et Tractu, dicitur:

Allelúja, allelúja. [ Luc. i: 28] Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja. [Num. xvii: 8] Virga Jesse flóruit. Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.

+  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. i: 26-38

In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názereth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: «Ave grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus.» Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: «Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis.» Dixit autem María ad Angelum: «Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco?» Et respóndens Angelus, dixit ei: «Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: qui non erit impossíble apud Deum omne verbum.» Dixit autem María: «Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.»

Credo.

Offertorium: Luc. i: 28 et 42.

Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. (T.P. Allelúja)

Secreta:

In méntibus nostris, quǽsumus, Dómine, veræ fídei sacraménta confírma: ut, qui concéptum de Vírgine Deum verum et hóminem confitémur; per ejus salutíferæ resurrectiónis poténtiam, ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam. Per eúmdem Dóm.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

Præfátio de B. María Vírg. Et te in Annuniatióne.

Communio: Isai. vii: 14

Ecce virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel.

Postcommunio:

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus; per passiónem ejus et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúmdem Dóminum.

Et, in Quadragesima, fit Commemoratio Feriæ.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!