Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die Majii 2
S. Athanásii, Ep., Conf., Eccl. Doct.

Introitus Eccli. xv: 5:

In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ, et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. [Ps. xci: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. In médio.

Oratio:

Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.

2 Cor. iv: 5-14

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Non nosmetípsos prædicámus sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in fácie Christi Jesu. Habémus autem thesáurum istum in vasis fictílibus: ut sublímitas sit virtútis Dei, et non ex nobis. In ómnibus tribulatiónem pátimur, sed non angustiámur: aporiámur, sed non destitúimur: persecutiónem pátimur, sed non derelínquimur: dejícimur, sed non perímus: semper mortificatiónem Jesu in córpore nostro circumferéntes, ut et vita Jesu manifestétur in corpóribus nostris. Semper enim nos, qui vívimus, in mortem trádimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestétur. in carne nostra mortáli. Ergo mors in nobis operétur, vita autem in vobis. Habéntes autem eúmdem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum: et nos crédimus, propter quod et lóquimur: sciéntes, quóniam qui suscitávit Jesum, et nos cum Jesu suscitábit, et constítuet vobíscum.

Alleluia, alleluia. [Ps. cix: 4] Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. v. [Jac. i: 12] Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accipiet corónam vitæ. Allelúja.

Extra Tempus Paschale dicitur Graduale Eccli. xliv: 16

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. Non est invéntus similis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. v. [Jac. i: 12] Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accipiet corónam vitæ. Allelúja.

Matth x: 23-28
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo tempore: Dixit Jesus discípulis suis: «Cum persequéntur vos in civitáte ista, fúgite in áliam. Amen dico vobis, non consummábitis civitiátes Israël, donec véniat Fílius hóminis. Non est discípulus super magístrum, nec servus super Dóminum suum. Súfficit discípulo, ut sit sicut magíster ejus: et servo, sicut dóminus ejus. Si patremfamílias Beélzebub vocavérunt: quanto magic domésticos ejus? Ne ergo timuéritis eos. Nihil enim est opértum, quod non revelábitur: et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure auditis, prædicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere: sed pótius timéte eum, qui potent ánimam et corpus pérdere in gehénnam.»

Credo.

Offertorium:

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum, allelúja.

Secreta:

Sancti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis, quǽsumus, Dómine, ánnua solémnitas pietáti tuæ nos reddat accéptos: ut, per hæc piæ placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiæ tuæ dona concíliet. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio:

Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta, allelúja.

Postcommunio:

Deus, fidélium remunerátor animárum: præsta; ut beáti Athanásii Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!