Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 6 Maji
Sancti Joannis
Apóstoli et Evangelístæ ante Portam Latinam

[English Text]

Introitus Ps. lxiii: 3

Protexisti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. [Ps. ibid:2] Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. v. Glória Patri Protexísti...

Oratio

Deus, qui cónspicis quia nos úndique mala nostra pertúrbant: præsta, quǽsumus; ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístæ intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Sap v: 1-5

Léctio libri Sapiéntiæ.
S
tabunt justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis, dicéntes intra se, pœniténtiam agéntes, et præ angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum, et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum æstimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est.

Allelúja

Allelúja, allelúja. [Ps. xci:13] Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. . Allelúja. [Osee. xiv:6] Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.

Matth. xx: 20-23
+
Sequéntia sancti Evangélli secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans, et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: «Quid vis?» Ait illi: «Dic ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam, et unus ad sinístram in regno tuo.» Respóndens autem Jesus, dixit: «Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum?» Dicunt ei: «Póssumus.» Ait illis: «Cálicem quidem meum bibétis: sedére autem ad déxteram meam, vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo.»

Credo.

Offertorium: Ps. lxxxviii:6

Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.

Secreta:

Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cæléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Præfátio de Apóstolis

Communio: Ps.lxiii:11

Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.

Postcommunio:

Refécti, Dómine, pane cælésti: ad vitam, quǽsumus, nutriámur ætérnam. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!