Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 11 Maji
S. Lucia Filippini,
Virginis

Introitus: Ps. lxxii: 28

Mihi autem adhærére Deo bonum est ; ponere in Dómino Deo spem meam : ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas in portis fíliæ Sion.. [Ps. ibid. 1] Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde. Glória Patri. Mihi autem.

Oratio:

Exáudi nos, Deus salutáris noster: ut, sicut de beátae Lucíæ, Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu. Per Dóminum

Ephes. iii: 8-19

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Fratres: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi: et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in cæléstibus per ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei: secúndum præfinitiónem sæculórum quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem eius. Propter quod peto ne deficiatis in tribulatiónibus meis pro vobis quæ est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur: ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti: ut possítis comprehéndere, cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.

Ps. xxvi:10; xliv:5

Allelúja, allelúja. Pater meus et mater mea dereliquérunt me; Dóminus autem assúmpsit me. Allelúja. v. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, prospere procede, et regna. Allelúja.

Matth. xviii: 1-10
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthæum. 

In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: «Quis, putas, major est in regno cælórum?» Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: «Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.»

Offertorium: Ps. lxviii: 21.

Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericórdia Dei, in ætérnum et in sǽculum sǽculi. Confitebor tibi in sǽculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quóniam bonum est in conspectu sanctórum tuorum. Allelúja.

Secreta:

Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quorum se méritis, de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóm.

Praefatio Communis

Communio: Ps. xxiii: 4, 5

Innocens manibus et mundo corde accipiet benedictiónem a Dómino, allelúja.

Postcommunio:

Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!