Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 22 Maji
S. Ritæ a Cassia, Viduæ

Introitus: Ps. cxvii: 19 et 22.

Aperíte mihi portas justítiæ : ingréssus in eas confitébor Dómino: lápidem quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli. Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sǽculum misericórdia ejus.

Oratio:

Deus, qui sanctæ Ritæ tantam grátiam conférre dignátus es, ut inimícos dilígeret, et in corde ac fronte caritátis et passiónis tuæ portáret: da nobis, quǽsumus, ejus intercessióne et méretis; inimícis nostris sic párcere, et passióne tuæ dolóres contemplári, ut promíssa mítibus ac lugéntibus prǽmia consequámur: Qui vivis.

Cant ii: 1-13

Léctio libro sapiéntiæ
Ego flos campi, et lílium convállium. Sicut lílium inter spinas, sic amíca mea inter fílias. Sicut malus inter ligna silvárum, sic diléctus meus inter fílios. Sub umbra illíus quem desideráveram sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo. Introdúxit me in cellam vináriam, ordinávit in me caritátem. Fulcíte me flóribus, stipáte me malis, quia amóre lángueo. Læva ejus sub cápite meo, et déxtera illíus amplexábitur me. Adjúro vos, fíliæ Jerúsalem, per cápreas cervósque campórum, ne suscitétis, neque evigiláre faciátis diléctam, quoadúsque ipsa velit. Vox dilécti mei, ecce iste venit, sáliens in móntibus, transíliens colles: símilis est diléctus meus cápreæ, hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum, respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos. En diléctus meus lóquitur mihi. Surge, própera, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Jam enim hiems tránsiit, imber ábiit, et recéssit. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra: ficus prótulit grossos suos: víneæ floréntes dedérunt odórem suum. Surge, amica mea, speciósa mea, et veni :

Graduale. Ps. cxvii: 6

Dóminus mihi adjútor ; non timébo quid fáciat mihi homo. v. Ps cxv: 16-17 Dirupísti víncula mea: tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.

Allelúja, allelúja. v. Ps cxv: 18-19 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus; in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem. Allelúja.

Post Septuagesmam omissis Alleluja,
et versu sequenti dicitur:

Tractus:

Veni sponsa Christi, áccipi corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum. v. Ps. xliv: 8 et 5. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ, præ consórtibus tuis. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Eccli: xxiv:18 Quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho. Allelúja. v. ibid. :20 Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris. Allelúja.

Matth. xiii: 44-52

Sequéntia sancti Evangélii
secúndum Matthǽum.

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: «Símile est regnum cælórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa quæ habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia quæ habuit, et emit eam. Iterum símile est regnum cælórum sagénæ missæ in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit flétus, et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia?» Dicunt ei: «Etiam.» Ait illis: «Ideo omnis scriba doctus in regno cælórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.»

Offertorium: Gen xl: 9-10

Vidébam coram me vitem, in qua erant tres propágines, ‘escere paulátim in gemmas, et post flores uvas maturéscere (T.P. Allelúja).

Secreta:

Corda nostra, quǽsumus, Dómine, sanctæ Ritæ méritis, supérni dolóris spina confige: ut, a peccátis ómnibus tua grátia liberáti, sacrificáre tibi hóstiam laudis pura mente valeámus. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Ps. xx: 4

Prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis ; posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Postcommunio:

Cæléstibus, Dómine, pasti delíciis, súpplices te rogámus: ut, intercedénte sancta Rita, caritátis et passiónis tuæ in méntibus nostris signa ferámus, et perpétuæ pacis fructu júgiter perfruámur. Per Dóminum.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!