Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 28 Maji
S. Augustini a Durovernum Cantiacorum
III Classis

Introitus: Ps cxxxi: 9-10

Sacerdótes tui, Dómine, induant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (T.P. Allelúja. allelúja.) Meménto, Dómine, David servum tuum: et omnis mansuetúdinis ejus. v. Glória Patri. Sacerdótes tui.

Oratio:

Deus, qui Anglórum gentes prædicatióne et miráculis beáti Augustíni Confessóris tui atque Pontífìcis, veræ fídei luce illustráre dignatus es: concéde; ut, ipso interveniénte, errántium corda ad veritátis tuæ rédeant unitátem, et nos in tua simus voluntáte concórdes. Per Dóminum.

1 Thess. ii: 2-9

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.
Fratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab aliis; cum possémus vobis óneri esse ut Christi Apóstoli; sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cupide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis Evangélium Dei.

Graduale: Ps cxxxi: 16-17

Sacerdótes ejus índuam salutáre: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. v. Illuc prodúcum cornu David: parávi lucérnam Christo meo.

Allelúja, allelúja. v. [Ps. cix: 4] Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Tempore Paschali:

Allelúja, allelúja. v. [Ps. cix: 4] Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja v. [Eccli. vl: 9] Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.

 Luc. x: 1-9
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: “Pax huic dómui”; et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite ilis: Appropinquávit in vos regnum Dei.»

Offertorium: Ps. lxxxviii: 25

Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T.P. Allelúja.)

Secreta:

Sacrificíum tibi offérimus, Dómine, in solemnitáte beáti Augustíni Pontíficis et Confessóris tui, humíliter deprecántes: ut oves, quæ periérunt, ad unum ovile revérsæ, hoc salutári pábulo nutriántur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matth xxiv: 46-47

Beátus servus, quem, eum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T.P. Allelúja.)

Postcommunio

Hóstia salutári refécti: te, Dómine, súpplices exorámus; ut éadem, beáti Augustíni interveniénte suffrágio, in omni loco nómini tuo júgiter immolétur. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!