Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 8 Novembris
Pro Ss. Quator Coronatis, Martýribus

Introitus: Ps. lxxviii: 11, 12 et 10

Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. [Ps.ibid: 1] Deus, venérunt gentes in hæreditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: postuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. v. Glória Patri. Intret.

Oratio:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui gloriósos Mártyres fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum.

Hebr. xi: 33-39.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos.
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justítiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt impetum ignis, effugérunt áciem gládli, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulíeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem disténti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenírent resurrectiónem: álii vero, ludíbria, et vérbera expérti, ínsuper et víncula, et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprínis, egéntes, angustiáti, afflícti: quibus dignus non erat mundus: in solitudínibus errántes, in móntibus, et spelúncis, et in cavérnis terrae. Et hi omnes testimónio fídei probáti, invénti sunt in Christo Jesu Dómino nostro.

 

Graduale Exodi: xv: 11, 6

Gloriosus Deus in Sanctis suis, mirábilis in majestáte fáciens prodígia. v. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.

Allelúja, allelúja. v. [Eccli: xliv: 14] Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent generatiónem et generatiónem. Allelúja.

Matth v: 1-12
+
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo témpore: Videns Jesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli ejus, et apériens os suum, docébat eos, dicens: «Beáti páuperes spírítu: quóniam ipsórum est regnum cælórum. Beáti mites: quóniam ipse possidébunt terram. Beáti qui lugent: quóniam ipsi consolabúntur. Beáti qui esúriunt et sítiunt justítiam: quóniam ipse saturabúntur. Beáti misericórdes: quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Beáti mundo corde: quóníam ipsi Deum vidébunt. Beati pacífici: quóniam fílii Dei vocabúntur. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter justítiam: quóniam ipsórum est regnum Coelorum. Beáti estis cum maledíxerint vobis, et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum advérsum vos mentiéntes, propter me: gaudéte et exsultáte quóniam, merces vestra copiósa est in cælis.»

Offertorium: Ps. xxiv: 1-3.

Mirábilis Deus in sanctis suis : Deus Israël, ipsi dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, benedíctus Deus, allelúja.

Secreta:

Benedíctio tua, Dómine, larga descéndat: quæ et múnera nostra, deprecántibus sanctis Martýribus tuis, tibi reddat accépta, et nobis sacraméntum redemptiónis effíciat. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Sap. iii: 4, 5, 6

Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in furnáce probavit eos, et quasi holocáusta accépit eos.

Postcommunio

Cæléstibus refécti sacraméntis et gáudiis: súpplices te, Dómine, deprecámur; ut quorum gloriámur triúmphis, protegámur auxíliis. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!