Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 11 Novembris
S. Martini, Ep. et Conf.

Introitus: Eccli. vl: 30

Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in ætérnum. [Ps. cxxxi: 1] Meménto Dómine, David: et omnis mansuetúdinus ejus. v. Glória Patri. Státuit ei.

Oratio:

Deus, qui cónspicis, quia ex nulla nostra virtúte subsístimus: concéde propítius; ut, intercessióne beáti Martíni Confessóris tui atque Pontíficis contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio S. Mennæ:

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui beátæ Mennæ Mártyris tuæ natalítia cólimus: intercessióne ejus, in tuæ nóminis amóre roberémur. Per Dóminum.

Eccli. xliv: 16-27; vl: 3-20

Léctio libri Sapiéntiæ.
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum : et dedit illi corónam glóriæ. Státuit illi testaméntum ætérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.

Graduale Eccli. xliv

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. v. Non est invéntus símulis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. v. Beátus vir, sanctus Martinus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscepérint Angeli atque archángeli, Throni, Dominatiónes, et Virtútes. Allelúja.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. v. Beátus vir, sanctus Martinus, urbis Turónis Epíscopus, requiévit: quem suscepérint Angeli atque archángeli, Throni, Dominatiónes, et Virtútes. Allelúja. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Luc. xi: 33-36
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur, lumen videant. Lucérna corpóris tui est ócculus tuus. Si ócculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.»

Offertorium:

Véritas mea, et mirericórdia mea cum ipso: et in nómine mea exaultábitur cornu ejus.

Secreta:

Sanctífica, quǽsumus, Dómine Deus, hæc múnera, quæ in solemnitáte sancti Antístitis tui Martíni offérimus: ut per ea vita nostra inter advérsa et próspera ubíque dirigátur. Per Dóminum.

Pro S. Menna Secreta:

Múneribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis et cæléstibus nos munda mystériis et cleménter exáudi. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio:

Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuit eum.

Postcommunio:

Præsta, quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, quórum festivitáte votíva sunt sacraménta, eórum intercessióne salutária nobis reddántur. Per Dóminum.

Pro S. Menna Postcommunio:

Da quǽsumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum, temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!