Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 23 Novembris
S. Clementis I, Papæ et Martyris

Introitus: Isai lix: 21; lvi: 7

Dicit Dóminus: «Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non deffícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum.» [Ps. cxi., 1] Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Glória Patri. Dicit Dóminus.

Oratio:

Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et per beátum Clementem Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Et fit Commem S. Felicitátis, Mart. Oratio:

Præsta, quǽsumus, minípotens Deus: ut, beátæ Felicitátis Mártyris tuæ solémnia recenséntis, méritis ipsíus protegámur et précibus. Per Dominum.

ad Philippénses: iii: 17-21; iv: 1-3

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Imitatóres mei estóte et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cælis est: unde étiam Salvatórem expectámus Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi, et desiderantíssimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Dómino, carissimi. Euvódiam rogo, et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quae mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.

Graduale Ps. cvi: 32, 31

Exáltent eum in Ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. V. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus; et mirabília ejus fíliis hóminum

Allelúja, allelúja. [Matth. xvi: 18] Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.

Matth. xvi: 13-19

+  Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I
n illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: «Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis?» At illi dixérunt: «Álii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis.» Dicit illis Jesus: «Vos autem quem me esse dicitis?» Respóndens Simon Petrus, dixit: «Tu es Christus, Fílius Dei vivi.» Respondens autem Jesus, dixit ei: «Beatus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelábit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cælórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis.»

Offertorium: Jerem: i: 9-10.

Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et ædífices et plantes. (T.P. Allelúja.)

Secreta:

Oblátis munéribus, quǽsumus Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succésus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Et fit Commem S. Felicitátis, Mart. Secreta:

Vota pópuli tui quǽsumus Dómine, propítius inténde: et, cujus nos tríbuis solémnia celebráre, fac gaudére suffrágiis. Per Dóminum.

Præfatio Apostolorum

Communio: Matth. xvi: 18

Tu est Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Postcommunio:

Refectióne sancta enutritam gubérna, quǽsumus Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat. Per Dominum.

Et fit Commem S. Felicitátis, Mart. Secreta:

Supplices te rogámus, omnípotens Deus: ut, intercedéntibus Sanctis tuis, et tua in nobis dona multíplices, et tempora nostra dispónas. Per Dominum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!