Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 3 Octobris
S. Terésiæ a Jesu Infánte, Virginis

Introitus: Cant. iv: 8-9

Veni de Líbano, sponsa mea, veni de Líbano, veni: vulnerásti cor meum, soror mea sponsa, vulnerásti cor meum. [Ps. cxii: 1] Laudáte púeri Dóminum: laudáte nomen Dómini. v. Glória Patri. Veni de Líbano.

Oratio:

Dómine, qui dixísti: Nisi efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum: da nobis, quǽsumus; ita sanctæ Terésiæ Vírginis in humilitáte et simplicitáte cordis vestígia sectári, ut præmia consequámur ætérna. Qui vivis.

Isai. lxvi: 12-14

Léctio Isiæ Prophétæ:
Hæc dicit Dóminus : Ecce ego declinábo super eam quasi flúvium pacis, et quasi torréntem inundántem glóriam gentium, quam sugétis: ad úbera portabímini, et super genua blandiéntur vobis. Quómodo si cui mater blandiátur, ita ego consolábor vos, et in Jerúsalem consolabímini. Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinábunt: et cognoscétur manus Dómini servis ejus.

Graduale Matth. xi: 25

Confíteor tibi, Pater, Dómini cæli et terræ, qui abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. [Ps. lxx: 5] Dómine, spes mea a juventúte mea.

Allelúja, allelúja [Eccli. xxxix: 17-19] Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte: quasi Líbanus odórem suavitátis habéte: floréte flores quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Allelúja.

In Missis post Septuagesima, omissis Allelúja, et versu sequenti, dicitur

Tractus: Cant. ii: 11-12

Jam hiems tránsiit, imber ábiit, et recéssit. v. Flores apparuérunt in terra nostra, tempus putatiónis advénit: vox túrturis audíta est in terra nostra. [Jer. xxxi: 3] In caritáte perpétua diléxi te: ideo attráxi te, míserans tui.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja [Eccli. xxxix: 17-19] Quasi rosa plantáta super rivos aquárum fructificáte: quasi Líbanus odórem suavitátis habéte: floréte flores quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, et collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. Allelúja. [Ps. xxxiii: 9; ic: 5] Gustáte et vidéte quóniam suávis Dóminus: in ætérnum misericórdia ejus. Allelúja.

 Matth. xviii: 1-10
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
I
n illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: «Quis, putas, major est in regno cælórum?» Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum, et dixit: «Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cælórum.»

Offertorium: Luc i: 46-48, et 49:

Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo: quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: fecit mihi magna qui potens est.

Secreta:

Sacrifícium nostrum tibi, Dómine, quǽsumus, sanctæ Terésiæ Vírginis tuæ precátio sancta concíliet: ut in cujus honóre solémniter exhibétur, ejus méritis efficifiátur accéptum. Per Dóminum

Praefatio Communis

Communio: Deut. xxxii: 10-12

Circumdúxit eum, et dócuit : et custodívit quasi pupíllam óculi sui. Sicut áquila expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portávit in húmeris suis. Dóminus solus dux ejus fuit.

Postcommunio:

Illo nos, Dómine, amóris igne cæléste mystérium inflámmet quo sancta Terésia Vírgo tua se tibi pro homínibus caritátis víctimam devóvit. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!