Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 5 Octobris
Ss. Placidi et Sociórum

Missa Salus Autem, de Communi plurimórum Martyrum 3° loco cum Oratiónibus ut infra:

Oratio (P):

Deus, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum, Plácidi et Sociórum ejus natalítia cólere: da nobis in ætérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dominum.

Secreta:

Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte reddántur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Postcommunio:

Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, intercedéntibus sanctis Mártyribus tuis Plácido et Sóciis ejus: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!