Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 9 Octobris
S. Joannis Leonardi, Confessoris

Introitus Eccl. xlii: 25-16:

In sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus. [Ps. xcv: 1] Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra. v. Glória Patri. In sermónibus.

Oratio:

Deus, qui beátum Joánnem Confessórem tuum, ad fidem in géntibus propagándam mirabíliter excitáre dignátus es, ac per eum in erudiéndis fidélibus novam in Ecclésia tua famíliam congregásti: da nobis fámulis tuis; ita ejus institútis profícere, ut prǽmia consequámur ætérna. Per eúmdem Dóminum.

Et fit Commemoratio Ss. Dionýsii, Ep., Rústici, et Eluthérii, MM:

Deus, qui hodiérna die beatum Dionýsium, Martyrem tuum atque Pontíficem, virtúte constántiæ in passióne roborásti, quique illi, ad prædicándum géntibus glóriam tuam, Rústicum et Eleuthérium sociáre dignátus es: tribue nobis, quǽsumus; eórum imitatióne pro amóre tuo próspera mundi despícere, et nulla ejus advérsa formidáre. Per Dóminum

2 Cor. iv: 1-6 et 15-18

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
Fratres: Habéntes administratiónem juxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicámus occúlta dedécoris, non ambulantes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo. Quod si étiam opértum est Evangélium nostrum: in iis, qui péreunt, est opértum: in quibus Deus hujus sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illis illuminátio Evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. Non enim nosmetípsos prædicámus, sed Jesum Christum Dóminum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: quóniam Deus, qui dixit de ténebris lucem splendéscere, ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei, in facie Christi Jesu. Omnia enim propter vos: ut grátia abúndans, per multos in gratiárum actióne, abúndet in glóriam Dei. Propter quod non defícimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpátur: tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est momentáneum et leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitáte ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis, non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur. Quæ enim vidéntur, temporália sunt: quæ autem non vidéntur, ætérna sunt.

Graduale: Ps. lxxii: 21; lxviii: 10

Inflammátum est cor meum et renes mei commutáti sunt: zelus domus tux comédit me. [Isai. il: 2] Pósuit os meum quasi gládium acútum: in umbra manus sue protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam.
Allelúja, allelúja. [Ps. lxx: 7] Tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis. Allelúja.

Luc. x: 1-9
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
I
n illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: «Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum, neque peram, neque calceaménta, et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: “Pax huic dómui”; et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte edéntes, et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite ilis: Appropinquávit in vos regnum Dei.»

Offertorium: Col. i: 25

Christi factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi, ut ímpleam verbum Dómini.

Secreta:

Súscipe, Dómine, oblatiónem mundam salutáris hóstiæ: et præsta; ut, intercedénte beato Joánne Confessóre tuo, ubique géntium júgiter offerátur. Per Dóminum

Et fit Commemoratio Ss. Dionýsii, Ep., Rústici, et Eluthérii, MM:

Obláta tibi, Dómine, múnera pópuli tui, pro tuórum honóre Sanctórum, súscipe propítius, quǽsumus: et eórum nos intercessióne sanctífica. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio

Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta.

Postcommunio:

Pretiósi córporis, et sánguinis tui sacris refécti mystériis, Dómine, adprecámur: ut beáti Joánnis Confessóris tui exémplo, studeámus confitéri quod crédidit, et ópere exercére quod dócuit: Qui vivis.

Et fit Commemoratio Ss. Dionýsii, Ep., Rústici, et Eluthérii, MM:

Sumptis, Dómine, sacraméntis, quǽsumus: ut, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Dionýsio, Rústico et Eleuthério, ad redemptiónis ætérnæ proficiámus augméntum. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!