Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 11 Octobris
Maternitátis Beátæ Maríæ Vírginis

Introitus: Isai. vii: 14

Ecce virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. [Ps. xcvii, 1] Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. Glória Patri. Ecce virgo concípiet.

Oratio:

Deus, qui de beatæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. Per eúmdem Dóminum.

Eccli xxiv: 24, 23-31

Léctio Libri Sapiéntiæ.
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnes spes vitæ et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.

Graduale Isai. xi: 1-2

Egrediétur virga de radíce Jesse et flos de radíce eius ascéndet. v. Et requiéscet super eum spíritus Dómini.
Allelúia, allelúia. v. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis in tua se clausit víscera factus homo. Allelúia.

Luc. ii: 42-51
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
C
um factus esset annórum duódecim ascendéntibus illis Jerusólymam secundum consuetúdinem diei festi consummatísque diébus cum redírent, remánsit puer Jesus in Jerúsalem et non cognovérunt paréntes ejus. Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi, et requirébant eum inter cognátos et notos. Et non inveniéntes regréssi sunt in Jerúsalem requiréntes eum. Et factum est, post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum audiéntem illos, et interrogántem eos. Stupébant autem omnes, qui eum audiébant super prudéntia et respónsis ejus. Et vidéntes admiráti sunt. Et dixit mater eius ad illum: «Fíli, quid fecísti nobis sic? ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te.» Et ait ad illos: «Quid est quod me quærebátis? nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse?» Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Credo.

Offertorium: Matth. i: 18-21

Cum esset desponsáta mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.

Secreta:

Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.

Præfátio de B. María Vírg. Et te in Festivitáte.

Communio: Ps. l: 21

Beáta víscera Maríæ Vírginis quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

Postcommunio:

Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beata Vírgine Dei Genetríce María, cæléstis remédii faciat esse consórtes. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!