Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 19 Octobris
S. Petri de Alcantara, Confessoris

Introitus: Ps xci: 13-14

Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. [Ps. ibid: 2] Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. v. Glória Patri. Justus.

Oratio:

Deus, qui beátum Petrum Confessórem tuum admirábilis pœniténtiæ et altíssimæ contemplatiónis múnere illustráre dignátus es: da nobis, quǽsumus; ut, ejus suffrigántibus méritis, carne mortificáti, facílius cæléstia capiámus. Per Dóminum.

Philipp. iii: 7-12

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci, et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam, et invéniar in illo non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim, aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Graduale: Ps. xxxvi: 30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. v. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. [Ps. cxi: 1] Beátus vir qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

Luc. xii: 32-34
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
I
n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Nolíte timére pusíllus grex, quia conplácuit Patri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis et date elemósynam. Fácite vobis sácculos qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.»

Offertorium: Ps. xx: 2-3.

In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.

Secreta:

Præsta nobis, quǽsumus, ómnipotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio, et pro tuórum tibi grata sit honóre sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Matt xxiv: 46-47

Amen dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cæléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Petro Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!