Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 20 Octobris
S. Joánnis Cantii,
Confessóris

Introitus: Eccli. xviii: 12-13

Miserátio hóminis circa próximum: misericórdia autem Dei super omnem carnem. Qui misericórdiam habet, docet, et érudit quasi pastor gregem suum. [Ps. i: 1] Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, et in cathedra pestiléntiæ non sedit. v. Glória Patri.

Oratio:

Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sancti Joánnis Confessóris exémplo in sciéntia Sanctórum proficiéntes, atque áliis misericórdiam exhibéntes; ejus méritis, indulgéntiam apud te consequámur. Per Dóminum.

Jac. ii: 12-17

Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Sic loquímini, et sic fácite, sicut per legem libertátis incipiéntes judicári. Judícium enim sine misericórdia illi, qui non fecit misericórdiam: superexáltat autem misericórdia judícium. Quid próderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habére, ópera autem non hábeat? Numquid póterit fides salváre eum? Si autem frater, et soror nudi sint, et indígeant victu quotidiáno, dicat autem áliquis ex vobls illis: «Ita in pace, calefacímini, et saturámini:» non dedéritis autem eis, quee necessária sunt córpori, quid próderit? Sic et fides, si non habeat ópera, mórtua est in semetípsa.

Graduale Ps. cvi: 8 et 9

Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum. v. Quia satiávit ánimam inánem: et ánimam esuriéntem satiávit bonis.

Allelúja, allelúja. [Prov. xxxi: 20] Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem. Allelúja.

Luc. xii: 35-40
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I
n illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit, et pulsáverit conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília venerit, et inta invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scióte quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.»

Offertorium: Job xxix: 14-16.

Justítia indútus sum, et vestívi me, sicut vestiménto et diadémate, judício meo. Oculus fui cæco, et pes claudo: pater eram páuperum.

Secreta:

Has, quǽsumus, Dómine, hóstias sancti Joánnis Confessóris tui méritis benígnus ássume: et præsta; ut te super ómnia, et omnes propter te diligéntes, corde tibi et ópere placeámus. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Luc. vi: 38

Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.

Postcommunio:

Pretiósi córporis, et sánguinis tui, Dómine, pasti delíciis, tuam súpplices deprecámur cleméntiam: ut sancti Joánnis Confessóris tui méritis et exémplis, ejúsdem caritátis imitatóres effécti, consórtes simus et glóriæ. Qui vivis.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!