Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 24 Octobris
S. Raphaëlis, Archángeli

Introitus: Ps. cii: 20

Benedícite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónem ejus. [Ps. ibid., 1] Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. v. Glória Patri. Benedícite Dóminum.

Oratio:

Deus, qui beátum Raphaélem Archángelum Tobíæ, fámulo tuo cómitem dedísti in via: concéde nobis fámulis tuis; ut ejúsdem semper protegámur custódia, et muniámur auxílio Per Dóminum.

Tob xii: 7-15

Léctio libri Tobiæ.
In diébus illis, Dixit Angelus Raphaël ad Tobíam: Sacraméntum regis abscóndere bonum est, ópera autem Dei reveláre et confitéri honoríficum est. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: quóniam eleemósyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccáta, et facit inveníre misericórdiam et vitam ætérnam. Qui autem fáciunt peccátum et iniquitátem hostes sunt ánimæ suæ. Manifésto ergo vobis veritátem et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelínquébas prándium tuum et mórtuos abscóndébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necesse fuit ut tentátio probaret te. Et nunc misit me Dóminus ut curárem te, et Saram uxórem fílii tui a dæmónio liberarem. Ego enim sum Raphaël Angelus, unus ex septem qui astámus ante Dóminum.

Graduale Tob. viii: 3

Angelus Dómini Raphaël apprehéndit et ligávit dǽmonem. [Ps. cxlvi: 5] Magnus Dóminus noster, et magna vírtus ejus
Allelúja, allelúja. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja.

In Missis post Septuagesimam, omissis Allelúja, et Versu sequenti, dicitur Tractus Ps. cxlviii: 2

Laudáte Dóminum omnes Angeli ejus: laudáte eum omnes virtútes ejus. [Ps. cii:20, 21-22] Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.

Témpore autem Paschali ommititur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. [Ps. cii: 1] Béndic ánima mea Dóminum: et ómnia interióra mea nomen sanctum ejus. Allelúja. [Tob. iii: 25; v: xi] Missus est Angelus Dómini sanctus Raphaël a Deo a Tobíam, et salutávit eum et dixit: «Gáudium sit tibi semper.» Allelúja.

  Joann. v: 1-4
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
I
n illo témpore: Erat dies festas Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólyman. Est autem Jerosólymis probática piscína, quae cognominátur hebráice Bethsáida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcorum, claudórum, aridórum exspectántium aquae motum. Angelus autem Dómini desendébat secúndum tempus in piscínam et movebátur aqua. Et qui prior descendísset in piscínam post motiónem aquae, sanus fiébat a quacúmque detinebátur infirmitáte.

Credo.

Offertorium: Apoc viii: 3 et 4

Stetit Angelus juxta arum templi, habens thuríbulim áurem in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumis arómatum in conspéctu Dei.

Secreta:

Hóstias tibi, Dómine, laudis offérimus, supplíciter deprecántes: ut eásdem, angélico pro nobis intervéniente suffrágio, et placátus accípias, et ad salútem nostram proveníre concédas. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Dan. iii: lviii

Benedícite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite, et superexaltáte eum in sǽcula.

Postcommunio:

Dirígere dignáre, Dómine Deus, in adjutórium nostrum sanctum Raphaélem Archángelum: et, quem tui majestáti semper assístere crédimus, tibi nostras exíguas preces benedicéndas assígnet. Per Dóminum.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!