Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Die 25 Octobris
Chrysánthi et Daríæ, MM

Introitus: Ps. lxxviii: 11, 12 et 10

Intret in conspéctu tuo, Dómine, gémitus compeditórum: redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: víndica sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est. [Ps.ibid: 1] Deus, venérunt gentes in hæreditátem tuam: polluérunt templum sanctum tuum: postuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam. v. Glória Patri. Intret.

Oratio:

Beatórum Mártyrum tuórum, Dómine, Chrysánthi et Daríæ, quǽsumus adsit nobis orátio : ut, quos venerámur obséquio, eórum pium júgiter experiámur auxílium. Per Dóminum.

2 Cor. vi: 4-10

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
Fratres: Exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in tribulatiónibus, in necessitátibus, in angústiis, in plagis, in carcéribus, in seditiónibus, in labóribus, in vigíliis, in jejúniis, in castitáte, in sciéntia, in longanimitáte, in suavitate, in Spíritu Sancto, in caritáte non ficta, ín verbo veritátis, in virtúte Dei, per arma justítiæ a dextris, et a sinístris: per glóriam et ignobilitátem: per infámiam, et bonam famam: ut seductores, et veráces: sicut qui ignóti, et cógniti: quasi moriéntes, et ecce vívimus: ut castigáti, et non mortificáti: quasi tristes, semper autem gaudéntes: sicut egéntes, multos autem locupletántes: tamquam nihil habéntes, et omnia possidéntes.

Graduale Exodi: xv: 11, 6

Gloriósus Deus in sanctis suis, mirábilis in majestáte fáciens prodígia. v. Déxtera tua, Dómine, glorificáta est in virtúte: déxtera manus tua confrégit inimícos.
Allelúja, allelúja. v. [Eccli: xliv: 14] Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et nómina eórum vivent generatiónem et generatiónem. Allelúja.

  Luc. xi: 47-51
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
In illo témpore: In illo tempore: Dicébat Jesus scribis et Pharisǽis: «Væ vobis, qui ædificátis monuménta prophetárum: patres autem vestri occidérunt illos. Profécto testificámini quod consentítis opéribus patrum vestrórum: quóniam ipsi quidem eos occidérunt, vos autem ædificátis eórum sepúlcra. Proptérea et sapiéntia Dei dixit: «Mittam ad illos prophétas, et apóstolos, et ex illis occídent, et persequéntur: ut inquirátur sanguis ómnium prophetárum, qui effúsus est a constitutióne mundi a generatióne ista, a sánguine Abel, usque ad sánguinem Zacharíæ, qui périit inter altáre et ædem.» Ita dico vobis, requirétur ab hac generatióne.»

Offertorium: Ps. lxvii: 36.

Mirábilis Deus in sanctis suis : Deus Israël, ipsi dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, benedíctus Deus, allelúja.

Secreta:

Pópuli tui, quǽsumus, Dómine, tibi grata sit hóstia, quæ in natalítiis sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Daríæ solemniter immolátur. Per Dóminum.

Praefatio Communis

Communio: Sap. iii: 4, 5, 6

Et si coram homínibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in furnáce probavit eos, et quasi holocáusta accépit eos.

Postcommunio:

Mýsticis, Dómine, repléti sumus votis et gáudiis: præsta, quǽsumus; ut, intercessiónibus sanctórum Mártyrum tuórum Chrysánthi et Daríæ, quæ temporáliter ágimus, spirituáliter consequámur. Per Dóminum.

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!