Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Prima post Pentecosten
II Classis

[English Text]

Introitus: Ps. xii: 6

Dómine, in tua misericórdia sperávi: exsultávit cor meum in salutáti tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi. [Ps. ibid: 1] Úsquequo, Dómine, oblivicéris me in finem? úsquequo avértis fáciem tuam a me? v. Glória Patri. Dómine, in tua.

Dicitur Glória in excélsis in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.

Oratio:

Deus, in te sperántium fortitúdo, adésto propítius invocatiónibus nostris: et quia sine te nihil potest mortális infírmitas, præsta auxílium grátiæ tuæ; ut in exsequéndis mandátis tuis, et voluntáte tibi et actióne placeámus. Per Dóm.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum; 3° ad libitum eligenda.

1 Joann. iv: 8-21

Léctio Epístolæ beáti Joánnis Apóstoli.
Caríssimi: Deus cáritas est. In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas: non quasi nos dilexérimus Deum sed quóniam ipse prior diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. Caríssimi, si sic Deus diléxit nos: et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam. Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est. In hoc cognóscimus quóniam in eo manémus, et ipse in nobis: quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium suum salvatórem mundi. Quisquis conféssus fúerit, quóniam Jesus est Fílius Dei. Deus in eo manet, et ipse in Deo. Et nos cognóscimus, et credídimus caritáti quam habet Deus in nobis. Deus caritas est: et qui manet in caritáte in Deo manet, et Deus in eo. In hoc perfácta est cáritas Dei nobíscum, ut fidúciam habeámus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritáte, sed perfécta cáritas foras mittit timórem quóniam timor pœnam habet. Qui autem timet, non est perféctus in caritáte. Nos ergo diligámus quóniam Deus prior diléxit nos. Si quis díxerit, quóniam díligo Deum, et fratrem suum óderit, mendax est. Qui enim non díligit fratrem suum quem videt, Deum, quem non vidit, quómodo potest dilígere. Et hoc mandátum habémus a Deo: ut qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.

Graduale: Ps. xl: 5 et 2.

Ego dixi: Dómine, miserére mei: sana ánimam meam, quia peccávi tibi. v. Beátus qui intéligit super egénum et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.

Allelúja, allelúja. [Ps. v: 2] Verba mea áuribus pércipe, Dómine: intélege clamórem meum. Allelúja.

+
Luc. vi: 36-42.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: «Estóte ergo misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. Nolíte judicáre, et non judicabímini: nolíte condemnáre, et non condemnabímini. Dimíttite, et dimittémini. Date, et dábitur vobis: mensúram bonam, et confértam, et coagitátam, et supereffluéntem dabunt in sinum vestrum. Eádem quippe mensúra qua mensi fuéritis, remetiétur vobis. Dicébat autem illis et similitúdinem: Numquid potest cæcus cæcum dúcere? nonne ambo in fóveam cadunt? Non est discípulus super magístrum: perféctus autem omnis erit, si sit sicut magíster ejus. Quid autem vides festúcam in óculo fratris tui, trabem autem, quæ in óculo tuo est, non consíderas? Aut quómodo potes dícere fratri tuo: “Frater, sine ejíciam festúcam de óculo tuo”: ipse in óculo tuo trabem non videns? Hypócrita, éjice primum trabem de óculo tuo: et tunc perspícies, ut edúcas festúcam de óculo fratris tui.»

Credo, quod dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata, juxta Rubricas; non dicitur autem in diebus ferialibus, quando resumitur Missa Dominicæ præcedentis.

Offertorium: Tob. xii: 6

Inténde voci oratiónis meæ, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orabo, Dómine.

Secreta:

Hostias nostras, quǽsumus, Dómine, tibi dicátas placátus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum; 3° ad libitum eligenda.

Præfátio de Ssma Trinitate, quæ dicitur in omnibus Dominicis post Pentecosten, etiam in Dominica XXIII Sabbato anticipata. Quoties vero infra hebdomadam resumitur Missa Dominica præcedentis, dicitur Præfatio communis juxta Rubricas.

Communio: Tob. xii: 6

Narrábo ómnia mirabília tua: lætábor et exsultábo in te: psallam nómini tuo, Altíssime.

Postcommunio:

Tantis, Dómine, repléti munéribus: præsta, quǽsumus; ut et salutária dona capiámus, et a tua numquam laude cessémus Per Dóminum.

2° ad poscenda suffragia Sanctorum; 3° ad libitum eligenda.

  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!