Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Decima Octava Post Pentecosten
II Classis

English Text

Introitus: Eccli. xxxvi: 18

Da pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: plebis tuæ Israël. [Ps. cxi: 1]. Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Glória Patri. Da pacem.

Collect:

Dirigat corda nostra, quǽsumus, Dómine, tuæ miseratiónis operátio: quia sine te placére non póssumus. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

1 ad Cor. i: 4-8

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios. 
Fratres: Grátias ago Deo meo semper pro vobis in grátia Dei, quæ data est vobis in Christo Jesu: quod in ómnibus dívites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni sciéntia: sicut testimónium Christi confirmátum est in vobis: ita ut nihil vobis desit in ulla grátia, expectántibus revelatiónem Dómini nostri Iesu Christi, qui et confirmábit vos usque ad finem sine crímine, in die advéntus Dómini nostri Jesu Christi.

Graduale Ps. cxxi

Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis..
Allelúja, allelúja. [Ps. ci: 16] Timébunt gentes nomen tuum, Dómine: et omnes reges terræ glóriam tuam. Allelúja.

Matt. ix: 1-8

    +    Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
In illo témpore:. Ascéndens in navículam transfretávit, et venit in civitátem suam. Et ecce offerébant ei paralýticum jacéntem in lecto. Et videns Jesus fidem illórum, dixit paralýtico: "Confíde fili, remittúntur tibi peccáta tua." Et ecce quidam de scribis dixérunt intra se: "Hic blasphemat." Et cum vidísset Jesus cogitatiónes eorum, dixit: "Ut quid cogitátis mala in córdibus vestris? Quid est facílius dícere: 'Dimittíntur tibi peccata,' aut dícere 'Surge, et ambula?'" Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta, tunc ait paralýtico: "Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam." Et surréxit, et abiit in domum suam. Vidéntes autem turbæ timuérunt, et glorificavérunt Deum, qui dedit potestátem talem homínibus.

Credo.

Offertorium: Exodi. xxiv: 4 et 5.

Sanctificávit Móyses altáre Dómino, ófferens super illud holocáusta, et ímmolans víctimas: fecit sacrifícium vespertínum in odorem suavitátis Dómino Deo, in conspéctu filiórum Israël.

Secreta:

Deus, qui per nos hujus sacrifícii veneránda comércia, uníus summæ divinitátis partícipes éfficis: præsta quǽsumus; ut, sicut tuam cognócimus veritátem, sic eam dignis móribus assequámur. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Præfatio de Ssma Trinitate

Communio: Ps. vc:8-9

Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in aula sancta ejus.

Postcommunio:

Grátias tibi ref'érimus, Dómine, sacro múnere vegetáti: tuam misericórdiam deprecántes; ut dignos nos ejus participatióne perfícias. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda  

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!