Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dominica Vigesima Tertia Post Pentecosten
II Classis

Si hæc Dominica a superveniente Dominica ultima post Pentecosten impediatur, anticipatur Sabbato cum omnibus privelegiis occurenti Dominicæ propriis, et in ea dicitur "Glória in excelsis," Credo, Præfatio de Trinitate et "Ite, Missa est."

English Text

Introitus: Jerem. xxix: 11, 12, et 14

Dicit Dóminus: Ego cogito cogitatiónes pacis et non adflictiónis. Invocabitis me et Ego exaudiam vos et reducam captivitatem vestram de cunctis locis. [Ps. lxxxiv: 2] Benedixisti, Dómine, terram tuam: avertisti captivitátem Jacob. Gloria Patri. Dicit Dóminus.

Collect:

Absólve, quǽsumus, Dómine, tuórum delicta populórum: ut a peccatórum néxibus, quæ pro nostra fragilitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

ad Philippénses: iii: 17-21; iv: 1-3

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Imitatóres mei estóte et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cælis est: unde étiam Salvatórem expectámus Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi, et desiderantíssimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Dómino, carissimi. Euvódiam rogo, et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quae mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.

Graduale: Ps. xliii: 8-9

Liberásti nos, Dómine, ex adfligéntibus nos: et eos qui nos odérunt confudisti. In Deo laudábimur tota die et in nomine tuo confitébimur in sæcula.
Allelúia, allelúia. [Ps.cxxix: 1-2] De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exaudi oratiónem meam. Allelúia

  Matt. ix: 18-26

    + Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, ecce princeps unus accéssit et adorábat eum, dicens: "Filia mea modo defúncta est: sed veni, inpone manum tuam super eam, et vivet." Et surgens Jesus sequebátur eum, et discipuli eius. Et ecce múlier, quæ sánguinis fluxum patiebátur duódecim annis, accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti ejus. Dicébat enim intra se: "Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero." At Jesus convérsus, et videns eam, dixit: "Confíde, fília, fides tua te salvam fecit." Et salva facta est múlier ex illa hora. Et cum venísset Jesus in domum príncipis, et vidisset tibícines, et turbam tumultuántem, dicebat: "Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum. Et cum ejécta esset turba, intrávit et ténuit manum ejus. Et surréxit puélla. Et éxiit fama hæc in univérsam terram illam.

Credo.

Offertorium: Ps.cxxix: 1-2

De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exaudi orationem meam. De profúndis clamávi ad te, Dómine.

Secreta:

Pro nostræ servitútis augménto sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus: ut, quod imméritis contulísti, propítius exsequáris. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

Præfatio de Ssma Trinitate

Communio: Marc xi: 24

Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétes, et fiet vobis.

Postcommunio:

Quǽsumus, omnípotens Deus: ut quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dominum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. ad libitum eligenda

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!