Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Dóminica Tertia quæ superfuit post Epiphaniam
II clasis

Introitus: Jerem. xxix: 11, 12, et 14

Dicit Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis. Invocábitis me et Ego exáudiam vos et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. [Ps. lxxxiv: 2] Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Gloria Patri. Dicit Dóminus.

Oratio:

Omnípotens, sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice: atque ad protegéndum nos, déxteram tuæ majestátis exténde. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.

ad Romanos xii: 16-21

Léctio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romanos:
Fratres: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: Non vosmetípsos defendéntes caríssimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim: "Mihi vindícta: Ego retríbuam, dicit Dóminus." Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo sed vince in bono malum.

Graduale: Ps. xliii: 8-9

Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos qui nos odérunt confudísti. In Deo laudábimur tota die et in nómine tuo confitébimur in sǽcula.
Allelúia, allelúia. [Ps.cxxix: 1-2] De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúia

Matthew viii: 1-13

Sequéntia sancti Evangélii secúundum Matthæum.
In illo tempore: Cum descendísset Jesus de monte, secútæ sunt eum turbæ multæ: et ecce leprósus véniens adorábat eum dicens: "Domine, si vis, potes me mundáre." Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: "Volo. Mundare." Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus: "Vide, némini díxeris: sed vade: osténde te sacerdóti, et offer munus, quod praecépit Móyses, in testimónium illis." . . . Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: "Domine puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur." Et ait illi Jesus: "Ego véniam et curábo eum." Et respóndens centúrio ait: "Dómine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútis, habens sub me mílites, et dico huic: Vade et vadit: et alii: Veni et venit: Et servo meo: Fac hoc et facit." Audiens autem Jesus mirátus est, et sequéntibus se dixit: "Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno cælórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium." Et dixit Iesus centurióni: "Vade et sicut credidísti fiat tibi." Et sanátus est puer in illa hora.

Credo.

Offertorium: Ps.cxxix: 1-2

De profúndis clamávi ad te, Dómine; Dómine, exáudi oratiónem meam. De profúndis clamávi ad te, Dómine.

Secreta:

Hæc hóstia, Dómine, quǽsumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.  

Preface of the Trinity.

Communio: Marc xi: 24

Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétes, et fiet vobis.

Postcommunio:

Quos tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quǽsumus; ut efféctibus nos eórum veráciter aptare dignéris. Per Dóminum.

2. ad poscenda suffragia Sanctorum. 3. Ad libitum eligenda.  

 



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!