Regína sacratíssimi Rosárii, ora pro nobis!
  

Sabbato Quatuor Temporum Pentecostes
Statio ad S. Petrum

FORMA MISSÆ BREVIOR

Hæc forma adhiberi potest in omnibus Missis, extra Missam conventualem et Missam in qua Ordines conferuntur.

Introitus: Rom. v: 5

Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem Spíritum ejus in nobis, allelúja, allelúja. [Ps. cii: 1] Bénedic ánima mea, Dómino: et ómnia quæ intra me sunt, nómini sancto ejus. v. Gloria Patri

Post Kýrie eléison, dicitur Orémus tantum, sine Flectamus genua, et similiter ad Orationes sequentes.

Oratio:

Méntibus nostris quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde: cujus et sapiéntia cónditi sumus, et providéntia gubernámur. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.

Joël. ii: 28-32

Léctio Joélis Prophétæ.
Hæc dicit Dóminus Deus:. Effúndam Spíritum meum super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri, et fíliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. Sed et super servos meos, et ancílias in diébus illis effúndam Spíritum meum. Et dabo prodígia in cælo, et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras; et luna in sánguinem; ántequam véniat dies Dómini magnus, et horríbilis. Et erit, omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit.

 

Allelúja, allelúja. v. [Joann. vi: 64] Spíritus est qui vivíficat: caro autem non prodest quidquam.

Hic dicitur Glória in excélsis. Deinde:

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Oratio:

Illo nos igne, quǽsumus, Dómine, Spíritus Sanctus inflámmet: quem Dóminus noster Jesus Christus misit in terram, et vóluit veheménter accéndi: Qui tecum ... in unitáte ejúsdem.

ad Romanos v: 1-5

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.

Tractus: Ps. cxvi: 1-2

Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. v. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.

Sequentia

Veni, sancte Spíritus,
        Et emítte cælitus
        Lucis tuæ rádium.

Veni pater páuperum,
        Veni dator múnerum,
        Veni lumen córdium.

Consolátor óptime,
        Dulcis hospes ánimæ,
        Dulce refrigérum.

In labóre réquies,
        In æstu tempéries,
    In fletu solátium.

O lux beatíssima,
        Reple cordis íntima
        Tuórum fidélium.

Sine tuo númine,
        Nihil est in hómine,
        Nihil est innóxium.

Lava quod est sórdidum,
        Riga quod est áridum,
        Sana quod est sáucium.

Flecte quod est rígidium,
        Fove quod est frígidium,
        Rege quod est dévium.

Da tuis fidélibus,
        In te confidéntibus,
        Sacrum septenárium.

Da virtutútis méritum,
        Da salútis éxitum,
        Da perénne gáudium.
        Amen.          (In fine non dicitur Allelúja.)

Luc. iv: 38-44
+

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
I
n illo témpore: Surgens Jesus de synagóga introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis clamántia, et dicéntia: «Quia tu es Fílius Dei»: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant ilium ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: «Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum.» Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.

Credo.

Offertorium: Ps. lxxxvii: 2-3

Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi, ,et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine, allelúja.

Secreta:

Ut accépta tibi sint, Dómine, nostra jejúnia: præsta nobis quǽsumus, hujus múnere sacraménti purificátum tibi pectus offérre. Per Dóminum.

Præfatio, Communicántes, et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.

Communio: Joann. iii: 8:

Spíritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, allelúja, allelúja: sed nescis unde véniat, aut quo vadat, allelúja, allelúja, allelúja.

Postcommunio:

Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur, et fructu. Per Dóminum.

Post Missam exspirat Tempus Paschale.

  



Dei via est íntegra
Our Lady of the Rosary, 144 North Federal Highway (US#1), Deerfield Beach, Florida 33441  954+428-2428
Authentic  Catholic Mass, Doctrine, and Moral Teaching -- Don't do without them -- 
Don't accept one without the others!